Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLVI. AD SERGIUM DEFENSOREM. Obvenientem a Ioanne Pantaleonis socrui haereditatem describat, dum hic Ecclesiae negotiis destinetur. Relictam quoque apud Ioannem sacram supellectilem diligentissime inquirat.
1 | Gregorius Sergio defensori. |
2 | Quia Pantaleon notarius sit in ecclesiasticis utilitatibus occupatus, experientia tua non habet incertum. |
3 | Et ideo quia Ioannes, avunculus Megalis socrus ipsius, nullo alio proximiore existente, obiisse intestatus et sine filiis memoratur, ne per absentiam generi sui illa damnum possit incurrere, quia si ita est, lex praedictam mulierem ad intestati avunculi successionem vocare dignoscitur, hac tibi praeceptione iniungimus ut reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Vitalianum, atque Bonifacium notarium in solatium tuum adhibeas, et quascunque res eum qui defunctus est constiterit reliquisse, sub breve annotare, quousque praedictus Pantaleon redeat, in totum studiose facere debeas. |
4 | Quod ut melius possis implere, filium nostrum Ioannem virum memorandum tribunum in tuo pariter stude adhibere solatio. |
5 | De quo omnino confidimus quia si ei voluntatem nostram prodideris, devote se tibi accommodare non deneget. |
6 | Pariter etiam studii tui sit, quoniam quaedam apud se sacrata praedictus Ioannes habuisse ministeria perhibetur, et ea diligenter inquirere, et cum omni cautela in tutum facere, nobisque subtiliter quidquid inventum fuerit indicare. |
7 | Ita ergo experientia tua haec quae scripsimus facere sollicite et curare festinet, ut non possit esse culpabilis. |
8 | Nam si negligens esse patueris, ita te nostros noveris motus incurrere, ut nulla te postmodum possis excusatione defendere. |
9 | Datum Mense Aprili, indictione 2. (Vide ep. 26 lib. VIII.) |