monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLIV. AD FELICEM IN SICILIA. Ipsum de Ioanne episcopo quasi iudicium refugiente immerito conqueri, cum illud ipse distulerit. Ad finiendam cito iudicii censura litem hortatur. <<<     >>> EPISTOLA XLVI. AD SERGIUM DEFENSOREM. Obvenientem a Ioanne Pantaleonis socrui haereditatem describat, dum hic Ecclesiae negotiis destinetur. Relictam quoque apud Ioannem sacram supellectilem diligentissime inquirat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLV. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Mala Felicis fide exposita, hortatur ut motam ab illo controversiam absque mora iubeat finiri.

1 Gregorius Ioanni episcopo Syracusano.
2 Ante aliquantum temporis filius noster Felix, vir gloriosus, suis nobis epistolis questus est quarumdam possessionum suarum fines ab hominibus Ecclesiae vestrae violenter esse pervasos, et nullam se apud vos invenire iustitiam.
3 Sed nobis incredibile visum est hoc aut vobis esse praesentibus perpetratum, aut certe si ad aures vestras pervenit, non fuisse correctum.
4 Ne tamen eius praetermittere querimoniam videremur, fraternitati vestrae scripsimus ut aut ea si vera essent compesci, aut certe actores Ecclesiae suae cum eo faceret subire iudicium.
5 Post haec vero hominem cum epistola ad nos dirigens, indicavit nihil vos facere voluisse.
6 De qua re, scientes sanctitatis vestrae discretionem, dum noster animus dubitaret, comperimus illum magis distulisse, nam vos paratos exstitisse ut debuisset esse iudicium.
7 Et quamvis hac de causa denuo vobis non fuerat scribendum, quippe quia ea quae rationis sunt ante vos manifestum est facere voluisse, verumtamen ne querelam ipsius neglexisse forsitan videamur, hanc ad vos idcirco epistolam dedimus, hortantes ut cum eo etiam nunc, mora postposita, vestros ad iudicium homines transmittatis, in quo et momenti et proprietatis valeat quaestio terminari, ut post hoc nec ille habeat quod queratur, nec Ecclesia vestra tenere aliquid praeiudicialiter videatur.
8 Quia vero homo quem ad nos misit schedam compromissi ac iudicati protulit, ubi legebatur possessionem eam quae Asinaria dicitur, quam ab hominibus vestris invasam nuper asseruit, decessoris vestri recordandae memoriae Maximiani temporibus esse ex iudicio restitutam, necessarium esse praevidimus eius exemplar transmittere.
9 Et ideo si ita actum manifeste cognoscitis, id est si possessio ipsa decessore vestro consentiente restituta est, et a praedicto viro possessa, sine aliqua eam facite contentione restitui, manente scilicet proprietatis, sicut in eodem iudicio constitutum est, quaestione.
10 Si vero aliter est, et hoc pariter iudicii necesse est definitione distingui.
11 Haec igitur omnia ita fraternitas vestra, indita sibi tranquillitate, sine aliqua mora fieri provideat, quatenus nec contra nos murmur excitetur invidiae, nec nobis praedictus vir importunus denuo cogatur existere.
12 (Vide sup. epp. 13 et 44.)
Gregorius Magnus HOME