Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLIV. AD FELICEM IN SICILIA. Ipsum de Ioanne episcopo quasi iudicium refugiente immerito conqueri, cum illud ipse distulerit. Ad finiendam cito iudicii censura litem hortatur.
1 | Gregorius Felici in Sicilia. |
2 | Cum reverendissimi fratris nostri Ioannis episcopi bene nobis nota sit gravitas, mirari nos gloriae vestrae valde fecit epistola quod nihil eum secundum admonitionem nostram facere voluisse signabat. |
3 | Et quidem durum nobis videbatur, aut vobis non credere, aut de illo talia suspicari, quippe cuius cogniti nobis mores et actio non permittebant tale habere iudicium. |
4 | Cum ergo noster animus dubius in utroque penderet, comperimus eum inter vos et Ecclesiam suam voluisse esse iudicium, sed vestram magis gloriam distulisse. |
5 | Quod negare neque homo vester lator praesentium potuit. |
6 | Et contristati sumus cur gloria vestra, quae iudicium refugit, contra eum queri voluerit, postquam constat quia quod rationis fuit, vel ultro, ut scripsimus, obedivit. |
7 | Nec ei scribere iterum necessarium erat, ne distulisse prius secundum animum videretur. |
8 | Sed ne vos contristare forsitan videremur, ex abundanti rursus praevidimus scribendum. |
9 | Et quoniam certi sumus quia quidquid aequitas ordinaverit, facere non recuset, oportet ut gloria vestra animos suos contra eius invidiam non accendat, sed studeat inire iudicium, in quo una eademque cognitione et momenti et proprietatis causa valeat distingui. |
10 | Nam nos venire ad iudicium cupienti, praeiudicialiter scribere quaedam non possumus, quia ita nos uni parti accommodare decet auditum, ut tamen alteri, praesertim inauditae allegationis, sine dubio rem integram reservemus. |
11 | Et ideo agite, sicut diximus, ut negotiorum vestrorum merita, veritate cognita, iudicii censura definiat. |
12 | Nam dum nullum velimus praeiudicium sustinere, multo magis vobis, sicut revera filiis, volumus servari quod iustum est. |