monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XL. AD ROMANUM DEFENSOREM. Ut, omni cunctatione et excusatione abiecta, id exsequatur quod supra epist. 26, fuerat mandatum. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD AGILULPHUM LANGOBARDORUM REGEM. De pace composita gratias agit. Petit ut ducibus suis praecipiat ne pacem turbent.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLI. AD IULIANUM SCRIBONEM. Se humanis rationibus a iustitiae zelo non revocari; inquisiturum proinde in Maximum, et iuxta canones laturum sententiam.

1 Gregorius Iuliano scriboni.
2 Si saecularibus officiis ordo suus et tradita a maioribus disciplina servatur, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria praesumptione confundi, audita negligere, et emendanda non bene remittendo postponere? Et quidem vos bene facitis charitatem diligere, et ad concordiam suadere.
3 Sed quoniam loci nostri consideratione compellimur ea quae ad nostram notionem pervenerunt minime propter Deum irrequisita relinquere, idcirco veniente Maximo subtiliter ab eo quae de ipso dicta sunt perscrutari curabimus.
4 Et confidimus de Creatoris nostri custodia quia, cognita veritate, a statu canonum et aequitatis rectitudine, nec gratia cuiusquam nec culpa deflectimur, sed libenter quae congruunt rationi servamus.
5 Nam si, quod absit, ecclesiasticam sollicitudinem vigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus profecto fidelium nocebitur, dum talia a suis pastoribus exempla suscipiunt.
6 Illud autem quod scribitis, quia voluntas palatii et amor ab eo populi non discordet, haec res a iustitiae nos zelo non revocat, nec intentionem nostram facit in requirenda veritate peccando deficere.
7 Studendum ergo est, fili magnifice, ut amorem sibi Dei quisque conciliet.
8 Nam sine divina gratia humana dilectio quid dicam in posterum, dum modo quoque apud nos amplius nocet?
Gregorius Magnus HOME