Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XL. AD ROMANUM DEFENSOREM. Ut, omni cunctatione et excusatione abiecta, id exsequatur quod supra epist. 26, fuerat mandatum.
1 | Gregorius Romano defensori. |
2 | Mense Novembrio praesentis secundae indictionis experientiae tuae praeceptione nostra mandavimus ut Calixeno filio Stephaniae domum Catinae possessionis, quam Ammonia avia eiusdem Calixeni Ecclesiae nostrae sancta devotione contulerat, reddere ei donationem eamdem tandem debuisses. |
3 | Quod hac, ut dicitur, excusatione facere distulisti, quia notitia eiusdem donationis non esset de polyptycis charaxata. |
4 | Quod incongrue te dixisse cognoscas, dum ad munitionem tuam praecepti nostri pagina posset valde sufficere. |
5 | Proinde praesenti auctoritate suscepta, praedictam domum et donationem antefato Calixeno orphano sine mora restitue. |
6 | Nam quod iustum et ipse sentias novimus, et nos tamen praedicto eidem orphano supradictam domum ex benignitate largimur. |