4 | Sed quia, ut perhibet, in eisdem mercibus passus est non leve dispendium, et restitutis quadringentis decem solidis, quod reliquum lucri est implere compellitur, atque ex hoc maiori se necessitati ac potius desperationi ingemit subiacere, et propterea aliquo sibi subveniri petit auxilio; experientia tua, si ita est, apud praedictum magnificum filium nostrum una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Fortunato, ac glorioso filio nostro Maurentio magistro militum, quia et ipsi scribimus, agere studeat ut hac in re, sicut Christianum decet et nobilem, plus benignus quam rigidus, plus misericors esse debeat quam districtus, et lucrum de damno alterius non exspectet, sed recepta pretii sit sorte contentus, quatenus quidquid pauperi cesserit, omnipotens ei Deus multiplicata sicut promisit restitutione compenset. |