Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXV. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ioannem praefecturae vices acturum commendat; ea tamen lege ut (quod contigerat in Vigilio) inde non gravetur Ecclesia.
1 | Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. |
2 | Quamvis ita fraternitas vestra convenienti sibi gravitate discreta sit, ut non admonita, sed ex se quid cui sit impendendum intelligat, verumtamen quia lator praesentium Ioannes, vir magnificus, qui praefecturae vices illic acturus advenit, nostra se petiit epistola commendari, sanctitas ei vestra, dum necesse fuerit, salva ratione praesidium sui favoris impendat, et ita eum sacerdotaliter suis studeat solatiis adiuvare, quatenus vobis praesentibus nec aliorum debeat iniuste oppressionibus laborare, nec ipse aliis contra rationem gravis existat. |
3 | Quia vero pervenit ad nos quod Vigilius, qui vices illic ante hunc praefecturae gessit, per scriptorum nostrorum occasionem, quibus eum petitione eius compulsi commendavimus, mutuas a vobis, ut ita dicamus, pecunias exegisset, aegre si verum est sustinemus, ut hoc non ex se, sed quasi per nostram epistolam obtineret. |
4 | Et ideo fraternitatem vestram scire necesse est ita sibi a nobis eos qui hoc exigant commendari, ut eis adesse in quantum possibile et iustum est debeat, non tamen ut Ecclesiae suae huius rei occasione aliquod gravamen imponat. |
5 | Data mense Februario, indictione 2. |