monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXIII. AD ANDREAM. Ut illum de infirmitate consoletur, ipsam divini amoris pignus ac fructuosi palmitis purgamentum esse ostendit. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ioannem praefecturae vices acturum commendat; ea tamen lege ut (quod contigerat in Vigilio) inde non gravetur Ecclesia.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Presbyteros vel diaconos in Aldionis civitate ordinet, atque ipsos ad infidelium conversionem adhortetur.

1 Gregorius Venantio episcopo.
2 Quoties ea quae hortari nos convenit postulamur, moras ad concedendum facere non debemus; ne differre bona desideria, quae magis fovenda sunt, videamur.
3 Et ideo quia gloriosus Aldio magister militum in civitate ipsius presbyteros vel diaconos omnino, sicut suis nobis epistolis indicavit, desiderat ordinari, eos qui ad consecrandum eliguntur fraternitas vestra diligenter inquirat.
4 Et si nihil est quod canonice eorum ordinationem impediat, Deo illos propitio studeat ordinare.
5 Cum quibus etiam loqui vos convenit, ut adhortationis suae sollicitudine degentem illic populum ab infidelitate revocare, ac contendant a gentilium cultu suspendere, atque eos in omnipotentis Dei doceant timore persistere, et praemia aeternae vitae diligere, quatenus haec consecratio et illis ante Deum ad gloriam, et habitanti illic populo proficiat ad salutem.
Gregorius Magnus HOME