monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. A Fausto Ecclesiae Vulturnae ministeria suscipiat, in tuto habeat, et describat. <<<     >>> EPISTOLA XXXIV. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Presbyteros vel diaconos in Aldionis civitate ordinet, atque ipsos ad infidelium conversionem adhortetur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXIII. AD ANDREAM. Ut illum de infirmitate consoletur, ipsam divini amoris pignus ac fructuosi palmitis purgamentum esse ostendit.

1 Gregorius Andreae.
2 Audiens quod gloriam vestram vehementer afflixerit luctus et aegritudo, valde condolui.
3 Sed protinus agnoscens quod perfecte reliquerit, dolorem mox in laetitiam verti, magnasque omnipotenti Deo gratias retuli, quia percussit ut sanaret, afflixit ut ad gaudia vera perduceret.
4 Hinc enim scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6).
5 Hinc per semetipsam Veritas dicit: Pater meus agricola est, et omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; omnem vero qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat (Ioan. I, 1, 2).
6 Palmes enim infructuosus tollitur, quia peccator funditus eradicatur.
7 Palmes vero fructuosus purgari dicitur, quia per disciplinam reciditur, ut ad uberiorem gratiam perducatur.
8 Sic enim spicarum grana tribulis attrita, aristis et paleis nudantur.
9 Sic olivae praelo pressae in olei pinguedinem defluunt.
10 Sic botri vinearum tunsi calcibus in vinum liquescunt.
11 Gaude igitur, bone vir, quia in hoc flagello tuo et provectu conspicis quod ab aeterno iudice amaris.
12 Praeterea filiam meam Gloriosam, coniugem vestram, mea peto vice salutari.
13 Omnipotens autem Deus coelesti vos protectione custodiat, vosque et modo consoletur de largitate donorum, et postmodum de retributione praemiorum.
Gregorius Magnus HOME