monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXI. AD FAUSTUM. Ecclesiae Vulturnae ministeria apud Anthemium absque dubitatione deponat. <<<     >>> EPISTOLA XXXIII. AD ANDREAM. Ut illum de infirmitate consoletur, ipsam divini amoris pignus ac fructuosi palmitis purgamentum esse ostendit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. A Fausto Ecclesiae Vulturnae ministeria suscipiat, in tuto habeat, et describat.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Comperimus ministeria Ecclesiae Vulturnae, quae, Constantius defensor propter iniunctam sibi sollicitudinem, deficiente clero vel episcopo eiusdem Ecclesiae, tulerat, apud haeredem ipsius remansisse.
3 Et quia gloriosum virum Faustum filium ipsius ea reddere sine nostro consensu dubitare cognovimus, nostris eum hortati sumus epistolis, ut experientiae tuae ministeria eiusdem Ecclesiae reddere sine dubietate aliqua debuisset.
4 Et ideo experientia tua ministeria ipsa sub desuscepti emissione suscipiat, atque in toto habere studeat, et modum ac qualitatem ipsorum nobis facta notitia omni subtilitate innotescat.
Gregorius Magnus HOME