monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24 > 30
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXIX. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Fidentiam aut Adeodatae filiae recens conversae facere satis suadeat, aut hanc apud iudices adiuvet. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD FAUSTUM. Ecclesiae Vulturnae ministeria apud Anthemium absque dubitatione deponat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monasterio sancti Marci Massam Veneris restituendam curet.

1 Gregorius Anthemio subdiacono Neapolitano.
2 Aequitatis ius exigit ut hoc quod a praedecessoribus nostris cognita veritate est redditum, nostra indebite denuo Ecclesia tenere non debeat, ne quod omnino contra religiosum constat esse propositum, non vera, sed imaginaria ac magis dolosa fuisse restitutio videatur.
3 Et ideo quoniam Stephanus abbas monasterii sancti Marci, quod constitutum iuxta muros Spoletanae civitatis esse dignoscitur, questus est nobis Massam Veneris in provincia Campania sitam, territorio Minturnensi, quam ei beatae memoriae decessoris nostri Benedicti redditam praeceptione cognovimus, ab Ecclesia nostra nunc indebite detineri: idcirco hac tibi auctoritate praecipimus, ut si manifeste ab Ecclesiae nostrae hominibus detinetur, in ius eam praedicti monasterii sine aliqua mora vel altercatione restituas.
4 Si vero non a nostris, sed a quibusdam forsitan extraneis detinetur, strenua te agere sollicitudine volumus, ut in ius modis omnibus memorati debeat monasterii reformari, quatenus et ipse quod suum est, te solatiante, sine aliqua fatigatione recipiat, et alter de dispendio monasterii iniuste lucrum non habeat.
Gregorius Magnus HOME