Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXIX. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Fidentiam aut Adeodatae filiae recens conversae facere satis suadeat, aut hanc apud iudices adiuvet.
1 | Gregorius Venantio episcopo Lunensi. |
2 | Quae sit Adeodatae ancillae Dei latricis praesentium adversus Fidentiam matrem suam querimonia, ex pagina petitionis oblatae quae tenetur in subditis fraternitas vestra cognoscet. |
3 | Et quoniam aequitatis censura admonet ut maximum conversis salva ratione episcopale debeat adesse solatium, idcirco his fraternitatem vestram epistolis adhortamur, ut praedictam matrem ipsius ad se faciat evocari, et tranquilla ei adhortatione suadeat, ut facere sponte non desinat, ad quod legali potest ratione compelli, quatenus nec illa affligi, nec haec videatur praeiudicium sustinere. |
4 | Quae si, quod non credimus, admonitionem vestram differe voluerit, praedictae Adeodatae religiosae contra eam tuitionem impendite, atque vestris eam solatiis apud iudicem, vel quocunque usus exegerit, instantius adiuvate. |
5 | Et ita in exsequendam vos hanc causam impendite, ut, legali ratione constricta, invita urgeatur facere quod sponte postponit. |
6 | Memoratam vero latricem fraternitas vestra ita servata aequitate habeat in omnibus commendatam, ut vobis ei tuitionem impendentibus, in eo quem assumpsit habitu, sine aliqua, Deo protegente, concussione permaneat. |