monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Eccl. patrocinia non omnibus indiscrete impendenda. <<<     >>> EPISTOLA XXIX. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Fidentiam aut Adeodatae filiae recens conversae facere satis suadeat, aut hanc apud iudices adiuvet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXVIII. AD ANTONIUM SUBDIACONUM, ET DOMETIUM ABBATEM. Concordiae reconciliationem xenodochium inter et monasterium sua auctoritate firmat.

1 Gregorius Antonio subdiacono, et Dometio abbati atque presbytero a paribus.
2 Sicut grave et plenum vituperationis est inter personas omnipotenti Deo militantes de saecularibus negotiis ortam diu controversiam permanere, ita laudabile et studio est religioso conveniens terrenis gratam Deo pacem praeferre compendiis, et ex rebus transitoriis mansura semper charitatis lucra mercari.
3 Et ideo quia de possessionibus Faiano, Nasoniano, et Libiniano positis in provincia Sicilia territorio Panormitano, de quibus inter praepositos monasterii sanctorum Maximi et Agathae, quod Lucuscanum dicitur, et e diverso administratores xenodochii in hac urbe Roma constituti, quod Valerii nuncupatur, longa se traxit contentio, nunc vero inter te Antonium subdiaconum nostrum memorati xenodochii praepositum, et e diverso dilectissimum filium nostrum Dometium abbatem atque presbyterum praedicti monasterii pactis intervenientibus salubris processit, Deo auctore, decisio; necesse est ut omnis discordiae possit occasio praeveniri, et ea quae gesta sunt interveniente auctoritate firmari.
4 Proinde per huius praecepti seriem hoc decernendum esse perspeximus, ut omnia instrumenta, vel quidquid est aliud quod partibus, quod absit, ad invicem contra se venire cupientibus, quoquomodo vel ex temporis praescriptione, seu aliter opem de lege aut quocunque privilegio poterat ministrare, sit, sicut et vos poscitis, vacuum, et omni virtute cassatum, et sola pactorum inter vos nunc habitorum pagina validum, perpetuumque robur obtineat.
5 Cui si quid forte incuria vel imperitia minus firmitatis insertum est, vires plenissimae munitionis et soliditatis ex hac nostra auctoritate suscipiat, nec superesse aliquid valeat, unde ea quae religioso studio provide, ut oportuit, ac pacifice terminata sunt, quocunque tempore quidquam dubietatis incurrant; sed omnia quae in eisdem pactis tenentur ascripta, firma, illibata et sine aliqua refragatione persistant, quatenus, amota penitus totius altercationis materia, inter eos quos charitatis immutabiliter decet manere concordia, nulla queat deinceps litigiosae contentionis occasio generari.
6 Pro munitione vero suprascripti monasterii memorato Dometio abbati atque presbytero praeceptum simile dedimus.
7 Mense Ianuario, indictione 2.
Gregorius Magnus HOME