monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXVI. AD ROMANUM DEFENSOREM. Donatam ab Ammonia Romanae Ecclesiae domum, Calixeno illius nepoti, Stephaniae filio, reddat. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD ANTONIUM SUBDIACONUM, ET DOMETIUM ABBATEM. Concordiae reconciliationem xenodochium inter et monasterium sua auctoritate firmat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Ecclesiastica patrocinia non omnibus indiscrete impendenda.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Pervenit ad nos quia quidam homines minorem omnimodo discretionem tenentes, in suis nos periculis implicari desiderant, atque ita volunt ab ecclesiasticis personis defendi, ut ipsae quoque personae ecclesiasticae ex eorum culpa teneantur.
3 Idcirco praesenti te praeceptione admoneo, et per te fratrem et coepiscopum nostrum domnum Ioannem, vel caeteros qui interesse possunt; ut patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus (Grat. 14, q. 6, c. 3) si qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur iniuste defendi ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus; sed quantum decet Ecclesiam, admonendo, verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctae Ecclesiae non inquinetis.
4 (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 56.)
Gregorius Magnus HOME