3 | Et ideo quia Stephania praesentium latrix cum Calixeno filio suo parvulo quem de Petro quondam viro suo se suscepisse, et nimia asserit pauperie laborasse, huc veniens assidua obsecratione et lacrymis a nobis exegit ut domum possessionis in civitate Catinensium, quam Ammonia quondam socrus eius Calixeni avia Ecclesiae nostrae titulo donationis obtulerat, eidem Calixeno restitui faceremus; memoratam Ammoniam asserens alienandi eam non habere licentiam, sed ante fati Calixeni filii sui per omnia iuris esse; cui rei dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus, qui causam cognitam habuit, contradictor exstitit, inquiens quod praedictae mulieris querimonia non haberet iustitiam, nec posset rationabiliter ad filii sui nomen domum ipsam vindicare sive repetere; sed ne suprascriptae mulieris lacrymas inanes relinquere et plus sequi rigoris viam quam causas videamur pietatis complecti, hac tibi praeceptione mandamus, ut memoratam domum saepe fato Calixeno, simul et donationem ab Ammonia factam de domo ipsa, quae illic in Sicilia esse noscitur, reddere debeas, quia, sicut diximus, melius est in dubiis non districtionem exsequi, sed ad benignas potius partes inflecti, praesertim dum ex parvae rei cessione nec Ecclesia gravatur, et orphano atque pauperi misericorditer subvenitur. |