monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXII. AD CIRIDANUM. Romano defensori faveat. <<<     >>> EPISTOLA XXIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Neglectam per plurimos annos Rusticae testatricis voluntatem tandem adimpleri curet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Commissas Romano defensori causas Leontii adversus Leonem episcopum, et Archelaum medicum.

1 Gregorius Ioanni episcopo Syracusano.
2 Filius noster gloriosus vir Leontius exconsule de fratre et coepiscopo nostro Leone graviter est questus nosque eius querela omnimodo turbavit, quia ita praecipitanter et leviter ab episcopo agi non debuit.
3 Quam causam subtiliter exsequendam venienti Romano defensori commisimus.
4 De vestra autem fraternitate qui ab eo directus est queritur, quod Archelai viri clarissimi medici defensione fratris et coepiscopi nostri Domitiani metropolitae utilitas gravetur.
5 Et quidem tueri iuste filios suos, vel, sicut est, forte sanctae Ecclesiae negotia, fraternitas vestra debet, et nullam occasionem dare adversariis maledicti gratia.
6 Quod tamen vos per omnia custodire etiam ista loquendo non ambigo; eidem tamen Romano venienti etiam de hac causa iniunximus, ut vobiscum debeat quae sunt recta disponere.
Gregorius Magnus HOME