monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXI. AD LIBERTINUM EXPRAEFECTUM. Novum defensorem Romanum consiliis iuvet. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Commissas Romano defensori causas Leontii adversus Leonem episcopum, et Archelaum medicum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXII. AD CIRIDANUM. Romano defensori faveat.

1 Gregorius Ciridano.
2 Gloriae vestrae bonitas nuntio veraci diffusa tantam nobis de se certitudinem praebet, ut in nullo de ea diffidere, sed magis sicut revera sapienti filio Ecclesiae nostrae debeamus specialiter causam commendare.
3 Et ideo Romanum defensorem nostrum praesentium portitorem ad gubernationem patrimonii Ecclesiae nostrae in Catanensibus vel Syracusanis partibus constituti, Deo protegente transmisimus.
4 Salutantes igitur paterna dilectione gloriam vestram, petimus ut in cunctis affectum vestrae charitatis inveniat, et favoris vestri solatiis quocunque necesse fuerit potiatur, ut vobis praesentibus nos absentes esse non sentiat, quatenus cum iniuncta sibi salubriter vestra ope expleverit, et nos vobis gratiarum possimus existere debitores, et beatus Petrus apostolorum princeps, in cuius causis vos impenditis, hic vobis et in futuro compenset.
Gregorius Magnus HOME