Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXI. AD LIBERTINUM EXPRAEFECTUM. Novum defensorem Romanum consiliis iuvet.
1 | Gregorius Libertino expraefecto. |
2 | Gloriae vestrae et experta et cognita nos devotio provocat, epistolari vos alloquio causis ecclesiasticis exhibere adiutores. |
3 | Et ideo quia Romano defensori praesentium portitori curam patrimonii Ecclesiae nostrae, quod in Syracusano atque Catinensi territorio situm est, Deo auctore commisimus, salutantes gloriam vestram, petimus ut concurrere illi ac ferre solatium in omnibus debeatis. |
4 | Et ne forsan de novitate minus aliqua quae sunt utilia comprehendat, vestris eum subtiliter consiliis informate, atque ad agenda haec vestram illi, sicut consuevistis, operam adhibete, quatenus dum vobis opitulantibus utiliter quae ei iniuncta sunt peregerit, et vos de bono vestro mercedem recipere valeatis, et nos pro gloriae vestrae vita omnipotentis Dei misericordiam exorare enixius invitemur. |
5 | De capitulo autem de quo mihi lator praesentium est locutus, vel reverendissimus frater noster Ioannes episcopus scripsit, interim vel tentari vel agi nil potuit, quia persona apud quam agi poterat, necdum est in potestate aliqua confirmata. |