1 | Gregorius Petro Siciliensi. |
2 | Scientes devotionis affectum paternis commendationibus ampliari, necesse est ut ea quae agere vos sponte confidimus, gloriae vestrae in his favorem nostris augere epistolis festinemus. |
3 | Indicamus itaque Romano defensori latori praesentium, patrimonium Ecclesiae nostrae, quod in Syracusanis, Catinensibus, et vicinis locis noscitur esse constitutum, Dei protegente gratia, credidisse. |
4 | Et propterea salutantes paterno affectu, petimus ut vestra eum fovere providentia debeatis, atque ei in omnibus vestrum, sicut de vobis confidimus, auxilium commodetis; ut dum in gloriae vestrae solatio vel favore subsidium consolationis habuerit, et vos qualem circa nos charitatem geritis, manifestius ostendatis, et nos voluntati vestrae respondere, dum necesse fuerit, per omnia festinemus. |