monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XVII. AD DEMETRIANUM ET VALERIANUM. Statuit ne impensa in illorum redemptionem Ecclesiae pecunia ab illis aliquando repetatur. <<<     >>> EPISTOLA XIX. AD SYRACUSANI PATRIMONII COLONOS. Ut obediant Romano defensori.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XVIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Patrimonium Ecclesiae in Sicilia commendat

1 Gregorius Romano defensori.
2 Propositi nostri cura nos admonet ecclesiasticas utilitates strenuis agendas mandare personis.
3 Et ideo, quia te Romanum defensorem fidelem sollicitumque probavimus exstitisse, patrimonium sanctae Romanae, cui Deo miserante deservimus, Ecclesiae, in partibus Syracusanis, Catinensibus, Agrigentinis, vel Milensibus constitutum, a praesenti secunda indictione gubernationi tuae praevidimus committendum.
4 Unde necesse est te illuc indifferenter accedere, ut, divini consideratione iudicii, nostrae quoque admonitionis memoria te efficaciter ac fideliter studeas exhibere, ut nullius neglectus vel fraudis, quod absit, inveniaris sustinere periculum.
5 Magis autem id agas, quatenus de fide et industria tua divinae possis gratiae commendari.
6 Ad familiam vero eiusdem patrimonii secundum morem praecepta direximus, ut nihil sit quod te ad peragenda ea quae tibi iniuncta sunt in aliquo valeat impedire.
Gregorius Magnus HOME