3 | Et ideo quia edocti a vobis sumus, ante annos fere decem et octo, virum reverendissimum quondam Fabium episcopum Ecclesiae Firmanae pro redemptione vestra ac patris vestri Passivi, fratris et coepiscopi nostri, tunc vero clerici, necnon matris vestrae libras undecim argenti de eadem Ecclesia hostibus impendisse, atque vos ex hoc quamdam habere formidinem ne hoc quod datum est a vobis quolibet tempore repetatur: huius praecepti auctoritate suspicionem vestram praevidimus auferendam, constituentes nullam vos exinde haeredesque vestros quolibet tempore repetitionis molestiam sustinere, nec a quoquam vobis aliquam obiici quaestionem, quia ratio aequitatis exposcit, ut quod studio pietatis impensum est, ad redemptorum onus vel afflictionem non debeat pertinere. (Vide sup. ep. 16.) |