monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Ecclesiae eius actores, cum Felice, absque dilatione, iudices eligant. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM SPOLETANUM. Martyrum reliquias in basilica Reatina collocet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XIV. AD FELICEM IN SICILIA. Se ad Ioannem episcopum scripsisse, ut actores Ecclesiae suae deputet, qui cum Felice ipso sine mora iudicium subeant.

1 Gregorius Felici in Sicilia.
2 Susceptis magnitudinis vestrae epistolis, contristati sumus quod ab actoribus Ecclesiae Syracusanae quasdam possessiones, quas vos tenuisse dicitis, occupatas irrationabiliter indicastis.
3 Sed credimus quia hoc ad fratris et coepiscopi nostri Ioannis notitiam non pervenit.
4 Nam absolute poterat, cognita veritate, si quid illicite factum est, emendari.
5 Et ideo quia legali provisione decretum est tam imminentis quam principalis rei causam in uno eodemque iudicio cognosci, nec nos contra inauditam partem aliquid possumus definire, praedicto fratri nostro scripsimus ut actores Ecclesiae suae deputare debeat, qui vobiscum sine mora electorum possint subire iudicium; ne aut vos res vestras sine cognitione, sicut querelam facitis, amittere, aut pars altera videatur praeiudicium sustinere.
6 Gloria ergo vestra nullas in eligendos iudices difficultates interserat, vel differat ad causam accedere.
7 Nam omnino de supradicti fratris et coepiscopi nostri moribus certi sumus quia facere quidquid rationis ordo exegerit non recuset.
Gregorius Magnus HOME