monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Se (ut querebantur nonnulli) in ordinandis missae ritibus quibusdam Constantinopolitanae Ecclesiae consuetudines non fuisse imitatum. <<<     >>> EPISTOLA XIV. AD FELICEM IN SICILIA. Se ad Ioannem episcopum scripsisse, ut actores Ecclesiae suae deputet, qui cum Felice ipso sine mora iudicium subeant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Ecclesiae eius actores, cum Felice, absque dilatione, iudices eligant.

1 Gregorius Ioanni episcopo Syracusano.
2 Felix vir memorandus suis nobis epistolis questus est fraternitatis vestrae actionarios possessiones quas tenuerat illicite et contra iuris ordinem pervasisse, petens ablata sibi restitui, et se cum eis, si tamen causam voluerint dicere, paratum esse in iudicio sine aliqua dilatione consistere.
3 Quod si ita est, quia quid legalis ratio habeat non nescitis, oportet ut, omni mora postposita, actores vestrae Ecclesiae deputetis, ut cum eo debeant eligere cognitores, qui tam imminentis quam principalis rei quaestionem cognoscere valeant et finire; ne si qualibet occasione dilatum fuerit, et ipse pati praeiudicium, et partes Ecclesiae non habere iustitiam videantur.
4 Ita ergo agite ut sub omni celeritate iudicium eligatur.
5 Nam nos sic causas Ecclesiae vestrae fieri volumus, ut nec dispendium contra aequitatem sustineat, nec ad vestram possit aliquid invidiam sustinere.
Gregorius Magnus HOME