monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XI. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Pallium Syagrio episcopo concedit. De sacris ordinibus praemio vel gratia non conferendis eam admonet, et ne ex laicis repente fiant episcopi. Laudat eius erga Augustinum charitatem, hortaturque ut schismaticos ad concordiam revocare atque idololatriae reliquias, et alia in regno suo vitia coercere studeat. De codice ad eam transmisso agit. <<<     >>> EPISTOLA XIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Ecclesiae eius actores, cum Felice, absque dilatione, iudices eligant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Se (ut querebantur nonnulli) in ordinandis missae ritibus quibusdam Constantinopolitanae Ecclesiae consuetudines non fuisse imitatum.

1 Gregorius Ioanni episcopo Syracusano.
2 Veniens quidam de Sicilia mihi dixit quod aliqui amici eius, vel Graeci vel Latini, nescio, quasi sub zelo sanctae Romanae Ecclesiae, de meis dispositionibus murmurarent, dicentes: Quomodo Ecclesiam Constantinopolitanam disponit comprimere, qui eius consuetudinem per omnia sequitur? Cui cum dicerem: Quas consuetudines eius sequimur? respondit: Quia alleluia dici ad missas extra Pentecostes tempora fecistis; quia subdiaconos spoliatos procedere, quia Kyrie eleison dici, quia orationem Dominicam mox post canonem dici statuistis.
3 Cui ego respondi quia in nullo eorum aliam Ecclesiam secuti sumus.
4 Nam ut alleluia hic diceretur, de Ierosolymorum Ecclesia ex beati Hieronymi traditione tempore beatae memoriae Damasi papae traditur tractum, et ideo magis in hac re illam consuetudinem amputavimus quae hic a Graecis fuerat tradita.
5 Subdiaconos autem ut spoliatos procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiae fuit.
6 Sed placuit cuidam nostro pontifici, nescio cui, qui eos vestitos procedere praecepit.
7 Nam vestrae Ecclesiae nunquid traditionem a Graecis acceperunt? Unde habent ergo hodie ut subdiaconi lineis in tunicis procedant, nisi quia hoc a matre sua Romana Ecclesia perceperunt? Kyrie eleison autem nos neque diximus, neque dicimus sicut a Graecis dicitur, quia in Graecis simul omnes dicunt, apud nos autem a clericis dicitur, et a populo respondetur, et totidem vicibus etiam Christe eleison dicitur, quod apud Graecos nullo modo dicitur.
8 In quotidianis autem missis aliqua quae dici solent tacemus, tantummodo Kyrie eleison et Christe eleison dicimus, ut in his deprecationis vocibus paulo diutius occupemur.
9 Orationem vero Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos apostolorum fuit ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent.
10 Et valde mihi inconveniens visum est ut precem quam scholasticus composuerat super oblationem diceremus, et ipsam traditionem quam Redemptor noster composuit super eius corpus et sanguinem non diceremus.
11 Sed et Dominica oratio apud Graecos ab omni populo dicitur, apud nos vero a solo sacerdote.
12 In quo ergo Graecorum consuetudines secuti sumus, qui aut veteres nostras reparavimus, aut novas et utiles constituimus, in quibus tamen alios non probamur imitari? Ergo vestra charitas cum occasio dederit ut ad Catanensem civitatem pergat, vel in Syracusana Ecclesia, eos quos credit aut intelligit quia de hac re murmurare potuerunt, facta collatione doceat, et quasi alia ex occasione eos instruere non desistat.
13 Nam de Constantinopolitana Ecclesia quod dicunt (Grat. Dist. 22. c. De Const.), quis eam dubitet sedi apostolicae esse subiectam? quod et piissimus domnus imperator et frater noster eiusdem civitatis episcopus assidue profitentur.
14 Tamen si quid boni vel ipsa vel altera Ecclesia habet, ego et minores meos quos ab illicitis prohibeo in bono imitari paratus sum.
15 Stultus est enim qui in eo se primum existimat, ut bona quae viderit discere contemnat. (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 21.)
Gregorius Magnus HOME