Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XI. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Pallium Syagrio episcopo concedit. De sacris ordinibus praemio vel gratia non conferendis eam admonet, et ne ex laicis repente fiant episcopi. Laudat eius erga Augustinum charitatem, hortaturque ut schismaticos ad concordiam revocare atque idololatriae reliquias, et alia in regno suo vitia coercere studeat. De codice ad eam transmisso agit.
1 | Gregorius Brunichildae reginae Francorum. |
2 | Quanta in omnipotentis Dei timore excellentiae vestrae mens soliditate firmata sit, inter alia bona quae agitis etiam in sacerdotum eius laudabiliter dilectione monstratis; et magna nobis fit de Christianitate vestra laetitia, quoniam quos venerantes ut famulos revera Christi diligitis, augere honoribus studetis. |
3 | Decet enim vos, excellentissima filia, decet tales existere, ut subiectae possitis esse dominatori. |
4 | In eo enim regnum potestatis vestrae et subiectis gentibus confirmatis, in quo timori omnipotentis Domini mentis colla subiicitis; et unde vosmetipsas servitio Creatoris subditis, unde vobis vestros subditos ad servitium devotius obligatis. |
5 | Susceptis itaque epistolis vestris, valde nobis excellentiae vestrae studium placuisse signamus, atque fratri et coepiscopo nostro Syagrio pallium dirigere secundum postulationem vestram voluimus. |
6 | Propter quod et serenissimi domni imperatoris, quantum nobis diaconus noster qui apud eum responsa Ecclesiae faciebat, innotuit, prona voluntas est, et concedi hoc omnino desiderat; atque multa de praedicto fratre nostro, tam vobis quam etiam aliis testificantibus, ad nos bona perlata sunt, maxime vitam eius Ioanne regionario ad nos remeante cognovimus. |
7 | Et quid in fratre nostro Augustino fecerit audientes, Redemptorem nostrum benedicimus, quia eum sacerdotis nomen etiam operibus implere sentimus. |
8 | Sed res plucimae restiterunt, quae nos hoc interim facere minime permiserunt. |
9 | Primum siquidem, quia is qui pallium ipsum venerat accepturus, schismaticorum tenetur errore implicitus. |
10 | Deinde quod non id ex vestra petitione, sed ex nobis transmissum voluistis intelligi. |
11 | Extra hoc autem quia nec is qui eo uti desiderat, directa ad nos hoc sibi largiri speciali petitione poposcerat, et tantam causam nullo modo praebere sine eius postulatione debuimus; maxime quia et prisca consuetudo obtinuit ut honor pallii nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari non debeat (Grat. dist. 100, c. 2). |
12 | Nos tamen ne vestrae excellentiae desiderium sub praetextu cuiusdam excusationis forsitan videremur velle differre, dilectissimo filio nostro Candido presbytero pallium praevidimus dirigendum, iniungentes ei ut vice nostra congrua id debeat observatione tribuere. |
13 | Unde necesse est ut ex opere suo suprascriptus frater et coepiscopus noster Syagrius, facta cum aliquantis suis episcopis petitione hoc sperare, atque eam praedicto debeat dare presbytero, quatenus digne eiusdem pallii usum cum Dei gratia valeat adipisci. |
14 | Ut ergo haec vobis cura ante oculos Creatoris nostri in fructu sit, Christianitatis vestrae sollicitudo diligenter invigilet; et nullum qui sub regno vestro est ad sacrum ordinem ex datione pecuniae, vel quarumlibet patrocinio personarum seu proximitatis iure patiatur accedere; sed ille ad episcopatus vel alterius sacri ordinis officium eligatur, quem dignum et vita et mores ostenderint; ne si, quod non optamus, honor venalis fuerit sacerdotii, simoniaca in illis paribus haeresis, quae prima in Ecclesia prodiit, et Patrum sententia damnata est, consurgat, et regni vestri, quod absit, vires imminuat. |
15 | Nam grave omnino et ultra quam dici potest facinus est, Spiritum sanctum, qui omnia redemit, venundari. |
16 | Sed et hoc curae vobis sit, ut quia, sicut nostis, neophytum egregius praedicator ad sacerdotii regimen omnino vetat accedere, nullum ex laico patiamini episcopum consecrari. |
17 | Nam qualis magister erit, qui discipulus non fuit? Aut quemadmodum ducatum gregi dominico praebeat, qui disciplinae pastoris subditus ante non fuit? Si cuius ergo vita talis constiterit ut ad hunc dignus sit ordinem promoveri, prius ministerio debet Ecclesiae deservire, quatenus longae exercitationis usu videat quod imitetur, et discat quod doceat, ne forte onus regiminis conversionis novitas non ferat, et ruinae occasio de provectus immaturitate consurgat. |
18 | Qualiter autem se excellentia vestra erga fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum exhibuerit, quantamque illi sibi Deo aspirante charitatem impenderit, diversorum fidelium relatione cognovimus: pro quo gratias referentes, divinae potentiae misericordiam deprecamur ut et hic vos sua protectione custodiat, et sicut inter homines, ita quoque et post multorum annorum tempora in aeterna faciat vita regnare. |
19 | Praeterea hos quos ab unitate Ecclesiae schismaticorum error dissociat, ad unitatem pro vestra mercede studete revocare concordiae. |
20 | Nam non ob aliud in ignorantiae suae hactenus caecitate volvuntur, nisi ut ecclesiasticam fugiant disciplinam, et perverse habeant, ut voluerint, vivendi licentiam, quia nec quid defendant, nec quid sequantur intelligunt. |
21 | Nos autem Chalcedonensem synodum, de qua illi sibi pestiferae nebulas excusationis assumunt, per omnia veneramur et sequimur; et si quis de fide eius minuere aut addere aliquid praesumpserit, anathematizamus. |
22 | Sed ita illos erroris labes imbibit, ut ignorantiae suae credentes, universam Ecclesiam atque omnes quatuor patriarchas non ratione sed malitiosa mente tantummodo refugiant; ita ut is qui ad nos a vestra excellentia missus est, cum quaereretur a nobis cur ab universali Ecclesia separatus existeret, se ignorare professus sit. |
23 | Sed neque quid diceret, neque quid aliud audiret, valuit scire. |
24 | Hoc quoque pariter hortamur ut et caeteros subiectos vestros sub disciplinae debeatis moderatione restringere, ut idolis non immolent, caltores arborum non existant, de animalium capitibus sacrificia sacrilega non exhibeant, quia pervenit ad nos quod multi Christianorum et ad Ecclesias occurrant, et quod dici nefas est, a culturis daemonum non abscedant. |
25 | Quoniam vero omnino Deo nostro haec displicent, et divisas mentes non possidet, providete ut ab his debeant illicitis salubriter coerceri; ne, quod absit, non eis ad ereptionem, sed ad poenam sacri fiat baptismatis sacramentum. |
26 | Si quos igitur violentos (Grat. 23, q. 4, c. 47), si quos adulteros, si quos fures vel aliis pravis actibus studere cognoscitis, Deum de eorum correctione placare festinate, ut super vos flagellum perfidarum gentium, quod, quantum videmus, ad multarum nationum vindictam excitatum est, non inducat; ne si, quod non credimus, divinae ultionis iracundia sceleratorum fuerit actione commota, belli pestis interimat quos delinquentes ad rectitudinis viam Dei praecepta non revocant. |
27 | Necesse est ergo ut omni studio et oratione assidua ad Redemptoris nostri converti misericordiam festinemus, ubi tutus omnibus locus est et magna securitas. |
28 | Nam illic quemquam solide persistentem nec periculum conterit, nec metus exagitat. |
29 | Codicem vero, sicut scripsistis, praedicto dilectissimo filio nostro Candido presbytero vobis offerendum transmittimus, quia boni vestri studii esse participes festinamus. |
30 | Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, atque a perfidis gentibus regnum vestrum sui brachii extensione defendat, vosque post longa annorum curricula ad gaudia aeterna perducat. |
31 | Data mense Octobris, indictione prima. |