Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS SARDINIAE. Paschalem denuntiationem, ex more, a metropolitano suscipiant; nec absque illius licentia ex insula egrediantur.
1 | Gregorius Vincentio, Innocentio, Mariniano, Libertino, Agathoni, et Victori Sardiniae episcopis. |
2 | Cognovimus quod mos vestrae sit insulae post paschalem festivitatem, vobis euntibus, aut directis responsalibus vestris ad metropolitam vestrum, utrum sciatis an minime, ipse vobis de venturo Pascha scripta debeat denuntiatione mandare. |
3 | Et quantum dicitur, quidam vestrum hoc facere secundum consuetudinem postponentes, aliorum quoque ad non obediendum corda pervertunt. |
4 | Additur etiam quod ex vobis aliqui, pro Ecclesiae suae emergentibus causis transmarina petentes, sine praedicti metropolitani sui cognitione, vel epistolis, sicut canonum ordo constituit, audeant ambulare. |
5 | Hortamur ergo fraternitatem vestram ut antiquam Ecclesiarum vestrarum consuetudinem exsequentes, tam de suscipienda paschali denuntiatione, quam etiam si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque compulerit ambulare necessitas, ab eodem metropolita vestro secundum indictam vobis regulam petere debeatis, nec eum postponere in aliquo praesumatis; excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitam vestrum habere vos aliquid causae contingat, ut ob hoc sedis apostolicae iudicium ii qui petere festinant, licentiam habeant, quod scitis per canones etiam antiquorum patrum institutione permissum (Grat. 26. q. 7, c. 45). |