Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA VII. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Etsi monachicam vestem non induerit abbatissa, irritum tamen ex imp. lege illius testamentum; reddenda proinde monasterio quae aliis illicite donavit Sirica.
1 | Gregorius Ianuario episcopo Caralitano. |
2 | Quia ingredientibus monasterium (Grat. 19, q. 3, c. 7) convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum eiusdem monasterii iuris fiant, aperta legis definitione decretum est. |
3 | Quod cum pene omnibus notum sit, in magnam nos Gaviniae abbatissae monasterii sanctorum Gavini atque Luxorii insinuatio admirationem perduxit, quod Siricam monasterii sui abbatissam, postquam regendi suscepit officium, condito testamento legata quibusdam asseruit reliquisse. |
4 | Et dum de sanctitatis vestrae sollicitudine quaereremus cur res monasterio competentes ab aliis pertulerit detineri, communis filius Epiphanius archipresbyter vester praesens inventus respondit, memoratam abbatissam usque ad diem obitus indui se monachica veste noluisse, sed in vestibus quibus loci illius utuntur presbyterae permansisse. |
5 | Ad haec replicabat praedicta Gavinia hoc pene ex consuetudine licuisse, adeo ut abbatissam quae ante suprascriptam Siricam fuerat talibus usam fuisse vestibus allegaret. |
6 | Cum ergo de qualitate vestium nec nos mediocriter coepissemus ambigere, necessarium visum est, tam cum consilia riis nostris quam cum aliis huius civitatis doctis viris, quid esset agendum de lege tractare. |
7 | Qui tractantes responderunt, postquam solemni more abbatissa ab episcopo ordinata est, et in monasterii regimine per annos plurimos usque ad vitae suae transitum praefuit, vestis qualitatem ad culpam forte episcopi respicere, qui eam sic esse permiserit, non tamen potuisse monasterio praeiudicium irrogare, sed res ipsius eidem loco ex quo illuc ingressa et abbatissa constituta est manifesto iure competere. |
8 | Et ideo quia ex dimissis illicite rebus xenodochium possessionem asserit indebite detinere, his vos hortamur affatibus, ut quia et monasterium et xenodochium ipsum in vestra est civitate positum, omni cura ac studio providere debeatis, quatenus si possessio ipsa ex nullo praecedenti contractu, sed ex memoratae Siricae legato descendit, ante dicto monasterio, postposito strepitu vel excusatione, reddatur. |
9 | Si vero ex alio forte dicitur obvenisse contractu, aut fraternitas vestra, inter partes cognita veritate, quod legalis suaserit ordo definiat, aut mutuo sibi consensu arbitros eligant qui earum valeant allegationes distinguere. |
10 | A quibus quidquid fuerit statutum, ita vestra provisione servetur, ut nullum inter venerabilia loca iurgium remaneat, quae magnopere alterna pacis sunt fovenda concordia. |
11 | Alia igitur omnia quae ex testamento praenominatae Siricae detinentur, quippe quod nullum esse legali sanctione permittitur, necesse est ut iuri monasterii fraternitatis vestrae sollicitudine sacerdotali per omnia studio reparentur, quia imperiali constitutione aperte sancitum est ut ea quae contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro infectis habenda sint (Grat. 25, q. 2, c. 13). |