Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA V. AD MARCELLUM DALMATIAE PROCONSULEM. Illum redarguit ob praestitum Maximo favorem. Docet qua ratione in gratiam secum redire possit.
1 | Gregorius Marcello proconsuli Dalmatiae. |
2 | Epistolam magnitudinis vestrae suscepimus, in qua vos nostram incurrisse ingratitudinem indicastis, atque ob hoc per directam satisfactionem habere nostram velle vos gratiam. |
3 | Et quidem tanta ad nos de vestra magnitudine pervenerunt, quanta a fideli viro minime committi debuerant. |
4 | Vos enim tanti mali de causa Maximi omnes astruunt auctores existere, per quos spoliatio illius Ecclesiae vel tantarum animarum perditio, atque inauditae praesumptionis audacia sumpsit initium. |
5 | Et quidem quod nostram vos velle gratiam habere petitis, convenit ut Redemptori nostro pro his talibus satisfacere tota intentione mentis, ut dignum est, cum lacrymis debeatis, quia si illi satisfactum non fuerit, quid nostra relaxatio vel gratia poterit certe conferre? Dum tamen adhuc in praesumptorum ruinis vel errantium defensionibus inesse vos cernimus, qualis vel Deo, vel hominibus vestra sit satisfactio non videmus. |
6 | Tunc enim Deo et hominibus se satisfacere magnitudo vestra patenter evidenterque cognoscat, si et devia ad rectitudinem, et praesumptiva ad humilitatis normam reducat. |
7 | Quod si factum fuerit, per hoc vos et Dei percepturos et hominum gratiam cognoscatis. |