Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA IV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Donec ordinata cum Agilulpho pax confirmetur, cavendum ab iterata in Sardiniam incursione. Ianuarium de exarata messe iterum ex fraterna dilectione obiurgat.
1 | Gregorius Ianuario episcopo Sardiniae. |
2 | Quid in Sardinia hostes nostri fuerint operati, priusquam fraternitatis vestrae epistola ad nos perveniret agnovimus. |
3 | Et quia hoc futurum dudum metuimus, evenisse quod praevidimus vobiscum nunc gemimus. |
4 | Quod si secundum ea quae tam vobis quam excellentissimo filio nostro Gennadio hoc fore nuntiantes scripsimus sollicitudo fuisset adhibita, inimici illuc aut non accederent, aut accedentes periculum quod fecerunt incurrerent. |
5 | Vel nunc ergo ea quae contigerunt vigilantiam vestram in futura exacuant. |
6 | Nam et nos quidquid prodesse possumus, facere, Domino auxiliante, nequaquam omittimus. |
7 | Cognoscatis autem abbatem, quem ad Agilulphum ante multum iam tempus transmisimus, pacem cum eo, Deo propitio, quantum nobis ab excellentissimo exarcho scriptum est, ordinasse. |
8 | Et ideo quousque pacta de confirmatione pacis ipsius conscribantur, ne forte hostes nostri in hac dilatione ad partes illas iterum velint accedere, murorum vigilias et sollicitudinem in locis facite omnibus adhiberi. |
9 | Et confidimus in Redemptoris nostri potentia quia adversariorum vobis incursus vel insidiae denuo non nocebunt. |
10 | Hoc vero quod scripsistis, multos contra vos nobis querelas deponere, verum est; sed inter diversa non nos sic res alia contristavit, quomodo id quod nobis dilectissimus filius noster Cyriacus abbas retulit, quia die dominico ante missas messem de agro quem Donatus possidebat feceris exarari. |
11 | Quod ne parum esset, expleto sacrificio, per temetipsum illuc accedens terminos effodisses. |
12 | Ob quam rem hortor ut officium quod geris sollicita mente consideres, et quidquid gravare potest aut opinionem tuam aut animam omnino refugias, et te committere illud nullius suasione consentias. |
13 | Nam non terrenarum rerum curam, sed animarum te ducatum suscepisse cognoscas. |
14 | Ibi ergo cor figere, ibi sollicitudinem, ibi totum debes studium adhibere, atque de earum lucro diligentus cogitare, ut dum venienti Domino multiplicata quae tradidit talenta reddideris, retributionis ab eo fructum consequi et inter fideles famulos in aeterna merearis gloria exaltari. |
15 | Hoc autem quod obiurgo vel increpo, non ex asperitate, sed ex fraterna scito dilectione descendere, quia sacerdotem te apud omnipotentem Deum non nomine, quod solum ad poenam est, sed etiam meritis, quod ad mercedem respicit, inveniri desidero. |
16 | Nam dum unum in Redemptoris nostri corpore membrum sumus, sicut in culpa tua dilaceror, ita quoque et in bona actione laetificor. |
17 | (Vide sup. ep. 1.) Illud praeterea quod vultis, ut personam a nostro latere deputemus, cui causas vestras insinuare nobis referendas subtiliter debeatis, dilectissimo filio nostro Petro et Theodoro consiliario quaecunque vultis scribite, ut per eos nobis insinuata, quidquid de his ratio suaserit, Domino valeat revelante disponi. |
18 | De fratre autem et coepiscopo nostro Mariniano, dum pax cum praedicto Agilulpho perfecte fuerit confirmata, erit cognitio, et fiet quidquid rationis ordo dictaverit. |