monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA II. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Decretam adversus Ianuarii consiliarios excommunicationem exsequatur. Restituat integrum xenii pretium. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Donec ordinata cum Agilulpho pax confirmetur, cavendum ab iterata in Sardiniam incursione. Ianuarium de exarata messe iterum ex fraterna dilectione obiurgat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA III. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Pro concesso sepulturae loco exigendum nihil. Si vero pro luminaribus aliquid offeratur, licet accipere.

1 Gregorius Ianuario episcopo Caralitano.
2 Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea centum solidos pro filiae suae sepultura fraternitas vestra non erubescat exigere, atque ei super doloris gemitum maiorem dispendii studeat inferre molestiam.
3 Quod si ita se veritas habet, quia grave nimis et procul est a sacerdotis officio pretium de terra concessa putredini quaerere, et de alieno velle facere luctu compendium, ab hac se petitione fraternitas vestra contineat, et molesta ei de caetero non existat, maxime quia et Hortulanum quondam, de quo seipsam asserit filiam suscepisse, Ecclesiae vestrae non in parva quantitate munificum memorat exstitisse.
4 Hoc autem vitium et nos postquam, Deo auctore, ad episcopatus honorem accessimus, de Ecclesia nostra omnino vetuimus, et pravam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus; memores quia dum Abraham a filiis Emor, hoc est Ephron filio Seor, sepulcrum pretio ad humandum corpus coniugis postularet, pretium accipere renuit, ne commodum videretur de cadavere consecutus. (Genes. XXIII).
5 Si ergo tantae considerationis paganus vir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus? Unde ne hoc avaritiae vitium, ne vel in alienis denuo tentari praesumatur admoneo.
6 Sed si quando aliquem in Ecclesia vestra sepeliri conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi, vel haeredes pro luminaribus sponte quid offerre voluerint, accipere non vetamus.
7 Peti vero aut aliquid exigi omnino prohibemus: quod valde irreligiosum est, ne aut venalis fortasse, quod absit, dicatur Ecclesia, aut vos de humanis videamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studeatis quaerere quolibet modo compendium.
8 (Vide l. VIII, ep. 3.) Alias vero causas quas praedictae Nereidae est complexa petitio hortamur ut aut pacifica, si fieri potest, ordinatione definias, aut certe in deputatum a nobis iudicium personam instructam dirigere non omittas, quia ad hoc Redemptum defensorem nostrum praesentium portitorem illic direximus, ut et partes in iudicio observare compellat, et exsecutionis suae instantia ad effectum quae fuerint iudicata perducat .
Gregorius Magnus HOME