monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA PRIMA. AD IANUARIUM EPISCOPUM CARALITANUM. Illum increpat quod dominico die, ante missarum solemnia, cuiusdam messem invertisset sulcis, et, peracto sacro, terminales lapides ipse effodisset. <<<     >>> EPISTOLA III. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Pro concesso sepulturae loco exigendum nihil. Si vero pro luminaribus aliquid offeratur, licet accipere.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA II. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Decretam adversus Ianuarii consiliarios excommunicationem exsequatur. Restituat integrum xenii pretium.

1 Gregorius Vitali defensori Caralitano.
2 Quid de fratre nostro Ianuario episcopo agnovimus, et lator praesentium, et exemplaria scriptorum nostrorum te poterunt informare; atque ideo excommunicationem quam super perversos eius consiliarios dari decrevimus, tua experientia solerter exsequatur, ut cadentes discant quatenus incaute ambulare non debeant.
3 Praeterea pretium tritici quod nobis xenii nomine fuerat transmissum, per latorem praesentium Redemptum defensorem transmisimus.
4 Videat experientia tua, ne vel tu, vel ipse qui detulit, aliquid ex eo in pretio commodi participare praesumat, sed totum singulis vel simul omnibus illibatum restituat, eorumque mihi scripta de eodem pretio transmittat, quia si aliter quam admoneo factum cognovero, vindictam ex eadem causa non mediocriter exercebo.
Gregorius Magnus HOME