Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA PRIMA. AD IANUARIUM EPISCOPUM CARALITANUM. Illum increpat quod dominico die, ante missarum solemnia, cuiusdam messem invertisset sulcis, et, peracto sacro, terminales lapides ipse effodisset.
1 | Gregorius Ianuario episcopo Caralis. |
2 | Praedicator omnipotentis Domini, Paulus apostolus (Grat. c. 2, q. 7, can. 28), dicit: Seniorem ne increpaveris (I Tim V, 1). |
3 | Sed haec eius regula in ea re servanda est, cum culpa senioris, exemplo suo non trahit ad interitum corda iuniorum. |
4 | Ubi autem senior iuvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est. |
5 | Nam scriptum est: Laqueus iuvenum omnes vos (Isai. XLII, 22). |
6 | Et rursus propheta dicit: Et peccator centum annorum maledictus est (Isai. LXV, 20). |
7 | Tanta autem nequitia (Grat. dist. 86, c. 24, et 1, q. 7, c. 11) ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus. |
8 | Dictum quippe mihi est quod dominico die, priusquam missarum solemnia celebrares, ad exarandam messem latoris praesentium perrexisti, et post exarationem eius missarum solemnia celebrasti. |
9 | Post missarum solemnia etiam terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. |
10 | Quod factum quae poena debeat insequi omnes qui audiunt sciunt. |
11 | Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus; sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisitus, dum esset Caralis, ita se cognovisse perhibuit. |
12 | Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, aliquando resipisce, senex, atque a tanta te levitate morum, et operum perversitate compescas. |
13 | Quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes. |
14 | Et quidem poenae sententia in te fuerat iaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus. |
15 | Eos vero, quorum consilio haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus; ita tamen ut si quid eis intra duorum mensium spatium humanitus evenerit, benedictione viatici non priventur. |
16 | Deinceps autem ab eorum consiliis cautus existe; te quoque sollicite custodi, ne si eis in malo discipulus fueris, quibus in bono magister esse debuisti, nec simplicitati tuae ulterius, nec senectuti parcamus, (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 32, 44.) |