Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXXV. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Ierusalem cives nonnunquam Babyloniae servire, et viacissim. Laudat Leontii mansuetudinem, humilitatem, eiustitiam. Ipsi pro muneribus gratias agit, et de catenis sancti Petri scobem clave inclusam largitur.
1 | Gregorius Leontio exconsuli. |
2 | Quia in magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam (II Tim. II, 20), quis ignoret quod et in universae Ecclesiae sinu alii velut vasa contumeliae rebus deputantur infimis, alii vero ut honoris vasa rebus aptantur mundis? Et tamen plerumque contingit ut et cives Babyloniae in angaria serviant Ierusalem, et cives Ierusalem, id est coelestis patriae, in angaria deputentur Babyloniae. |
3 | Cum enim electi Dei magnis moribus praediti, modestia ornati, lucra propria non quaerentes, terrenis deputantur rebus, quid aliud quam sanctae Ierusalem cives in Babyloniae opere serviunt? Et cum quidam in pravis moribus effrenati locum sancti honoris tenent, atque in ipsis quae bene facere videntur propriam laudem quaerunt, quid aliud quam cives Babyloniae supernae Ierusalem angarias exsolvunt? Sic enim Iudas apostolis admistus diu Redemptorem humani generis praedicavit, signa cum caeteris fecit; sed quia Babyloniae civis fuerat, Ierusalem coelesti opus suum in angaria persolvit. |
4 | At contra Ioseph in Aegyptum ductus terreno palatio servivit, curam ministerii in rebus temporalibus gessit, quidquid iuste regno transitorio debebatur exhibuit. |
5 | Sed quia sanctae Ierusalem civis exstitit, servitium Babyloniae in sola, ut praedictum est, angaria ministravit. |
6 | Huius ergo, bone vir, esse te sequacem credo, quem terrenis actibus implicatum, mansueto spiritu agere, humilitatis arcem per omnia custodire, et singulis quae iusta sunt tribuere cognosco. |
7 | Tanta enim de vestra gloria a multis bona referuntur, ut mihi haec non libeat audire, sed cernere; eius tamen quem videre me non licet, bona me pascit opinio. |
8 | Sanctae autem Ecclesiae, id est omnium electorum typum tenens mulier, quae alabastrum fudit, domum replevit unguento (Luc. VII). |
9 | Et nos quoties de bonis aliquid audimus, suavitatis auram quasi per narem trahimus. |
10 | Et Paulus apostolus cum dicebat: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15), patenter datur intelligi, quia saporem se quidem praesentibus, sed odorem absentibus exhibebat. |
11 | Nos itaque qui per praesentiae saporem non possumus, per odorem vestrae absentiae nutrimur. |
12 | De hoc etiam valde gaudemus, quod munera quae transmisistis vestris moribus dissimilia non fuerint. |
13 | Oleum quippe sanctae crucis et aloes lignum suscepimus. |
14 | Unum quod tactum benedicat, aliud quod per incensum bene redoleat. |
15 | Decebat igitur ut bonus vir ea transmitteret, quae iram nobis Domini placare potuissent. |
16 | Alia quoque in cellariis multa misistis, quia sicut mente et carne subsistimus, necessarium fuit a vobis in utroque contineri deberemus. |
17 | De quibus transmissis tamen dulcissima mens vestra valde se erubescere fatetur, atque eidem verecundiae scutum charitatis opponere. |
18 | Sed in his ego verbis omnimodo gaudeo, quia in tali mentis attestatione cognosco quod nunquam possit aliena tollere, qui et hoc ipsum erubescit quod propria largitur. |
19 | Parva vero appellatis munera vestra, quae magna sunt; sed, credo, ut adhuc amplius ex ipsa gloriae vestrae humilitate proficiant. |
20 | Et petitis ut haec bona mente suscipiam. |
21 | Sed inter ista ad memoriam cuiusdam viduae duo minuta reducite (Luc. XXVII). |
22 | Si enim illa Deo placuit, quae bono animo pauca obtulit, cur non hominibus placeat, qui mente humili multa dedit? Praeterea benedictionem vobis sancti Petri apostolorum principis, clavem sacratissimi sepulcri eius, in qua benedictio de catenis illius est inserta, transmisimus, ut quod eius collum ligavit ad martyrium, hoc vestrum ab omnibus peccatis absolvat. |