monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXXIII. AD DOMINICUM. Modestiam illius, charitatem, atque apostolicae sedis reverentiam laudat. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Ierusalem cives nonnunquam Babyloniae servire, et viacissim. Laudat Leontii mansuetudinem, humilitatem, eiustitiam. Ipsi pro muneribus gratias agit, et de catenis sancti Petri scobem clave inclusam largitur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXXIV. AD IOANNEM EPISCOPUM SCILLITANUM. Castelliensis monasterii privilegia servet illaesa. Quaedam sub xenii specie ablata reddat. Monachorum actibus invigilet. Monasterii iura tueatur. Donatum sibi ab Abbate agrum restituat. (Vide sup. ep. 31.)

1 Gregorius Ioanni Episcopo Scillitano.
2 Grave nimis et contra sacerdotale constat esse propositum, velle cuiusquam monasterii privilegia olim indulta confundere, et ad irritum quae sunt pro quiete disposita niti deducere.
3 Questi itaque nobis sunt Monachi Castelliensis monasterii quod in fraternitatis vestrae civitate est constitutum quia eidem monasterio quaedam contra ea quae a praedecessoribus vestris permissa ac consuetudine longa servata sunt festinetis inducere, et antiquam ordinationem quadam praeiudicii novitate turbare.
4 Proinde his fraternitatem vestram hortamur affatibus ut, si ita est, ab eius molestia se sine aliqua excusatione contineat, et quae ei sunt diutius custodita nullius occasionis tentet usurpatione convellere; sed cuncta illibate et sine aliqua studeat refragatione servare, et plus sibi in eodem monasterio quam praedecessoribus suis licuit, noverit non licere.
5 Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de monasterio sub xenii quasi specie abstulisse, necesse est si quid te indecenter recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis magis debuerat munificentia demonstrare.
6 Servatis itaque omnibus quae a tuis, sicut diximus, praedecessoribus permissa sunt ac servata, curae tuae sit circa actus ac vitam consistentium illic monachorum te vigilantem insistere; et si quempiam illic prave conversari, aut in aliqua immunditiae, quod absit, culpa inveneris, districta ac regulari emendatione corrigere.
7 Nam sicut ab iis quae incongrue usurpantur fraternitatem vestram volumus abstinere, ita in his quae ad disciplinae rectitudinem vel animarum custodiam pertinent esse sollicitam modis omnibus admonemus.
8 Indicaverunt etiam praedicti monasterii monachi castrum quod Scillacium dicitur in solo iuris monasterii eorum esse fundatum, atque ob hoc habitantes illic factis libellis solatium annis singulis spopondisse persolvere, sed postea contempsisse, et ab eadem se praestatione supervacue suspendisse.
9 Fraternitas ergo vestra subtiliter veritatem curet addiscere; et si ita repererit, instanter studeat ut ea quae promiserunt, quia et ratio exigit, praebere non differant, quatenus et illi quiete quod tenent possideant, et monasterii iura praeiudicium non incurrant.
10 Praeterea (Grat. 17, q. 4, c. 41) questi nobis sunt praedicti monasterii monachi abbatem suum terram intra Scillitanum castrum, quae in sexcentos pedes extenditur, sub praetextu fabricandae Ecclesiae fraternitati tuae donationis titulo concessisse; et ideo volumus quantum parietes possunt aedificatae ecclesiae circumdare, iuri ecclesiae vindicari.
11 Quidquid vero extra parietes eiusdem ecclesiae esse potuerit, ad iura monasterii sine difficultate aliqua revertatur, quia nec mundanarum legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt, res monasterii de iure eius quolibet titulo segregari.
12 Eapropter donationem eiusdem terrae, quae contra rationem facta est, sine aliqua dilatione restitue.
Gregorius Magnus HOME