Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXXIII. AD DOMINICUM. Modestiam illius, charitatem, atque apostolicae sedis reverentiam laudat.
1 | Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. |
2 | Scripta sanctitatis vestrae, quae latore praesentium deferente suscepimus, ita sacerdotalem modestiam loquebantur, ut auctoris sui corporalem nobis quodammodo praesentiam blandirentur. |
3 | Nec enim sermo rarus aliquid officit, ubi manet in animis continuus dilectionis affectus. |
4 | Magna autem charitatis virtus est, dilecte frater, quae sinceritatis suae vinculo alterna mutuo affectu corda constringit, et ea a gratiae non sinit compage dissolvi: disiuncta coniungit, unita custodit, et ignotos sibi imagine reddit cognitos per amorem. |
5 | Quisquis igitur in huius cardine mentem figit, eum de supernae patriae habitaculo cuiuslibet adversitatis impulsio non evellit, quoniam quocunque se verterit, a mandatorum limine non excedit. |
6 | Unde et in eiusdem charitatis laude per egregium praedicatorem dicitur: Quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14). |
7 | Quantae itaque sit laudis aspicimus, quae perfectionem non solum in mente generat, sed etiam ligat. |
8 | Quia igitur huius virtutis igne succensum tuarum te prodit locutio litterarum, uberi in Domino exsultatione laetificor, atque opto ut haec in te magis magisque resplendeat, quia lux gregis est, pastoris flamma. |
9 | Decet enim, decet dominicum sacerdotem moribus et vita clarescere, quatenus in eo tanquam in vitae suae speculo plebs commissa et eligere quod sequatur, et videre possit quod corrigat. |
10 | Scientes praeterea unde in Africanis partibus sumpserit ordinatio sacerdotalis exordium, laudabiliter agitis quos sedem apostolicam diligendo ad officii vestri originem prudenti recordatione recurritis, et probabili in eius affectu constantia permanetis. |
11 | Certum quippe est quia vestro honori additis quidquid ei reverentiae ac devotionis sacerdotaliter exhibetis, quia per hoc ut vicaria erga vos dilectione astringi debeat, invitatis. |
12 | Quod superest, charissime frater, omnipotentem Dominum assidua oratione poscamus, quatenus cordis nostri gressus in veritatis suae tramitem dirigat; et ut ad coelestia regna perducat, nominis officium protectionis suae gratia operibus nos exhibere concedat. |
13 | Mense Augusto, indictione prima. |