2 | Alexander Frix, praesentium portitor, colonus Ecclesiae nostrae, questus est nobis in domo, id est ecclesia quae Catanae a dilecto filio nostro Cypriano diacono fabricata est, triennii se tempore laborasse, et mercedem non ut dignum est accepisse. |
3 | Et quanquam per tempora ipsa dicatur ad plurimos laborasse, unde etiam dum hic esses notitiam accepisti, hac tibi tamen auctoritate praecipimus ut diligenter inspicias; et si plus in eadem domo quam mercedis acceperit operatus est, volumus ut secundum laboris modum, si quid super quatuor solidos et tremisses duos quos a memorato diacono accepisse dictus est meritus sit, addere ei quod iustum videris debeas, sciens tuis rationibus imputandum. |