monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. De Alexandrinae urbis haereticis conversis atque de fidelium concordia gratulatur. Scribit vicissim de Anglorum conversione. De Eudoxio haeretico aliisve fatetur sibi ab Eulogio factum satis. Universalis papae titulum a synodo Chalcedonensi suis decessoribus oblatum, sed reiectum, respuit. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Ecclesiae colono mercedem iuxta laboris modum solvat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXXI. AD SECUNDINUM. Ne patiatur Monasterium in laicae personae potestatem venire.

1 Gregorius Secundino episcopo Tauromenitano.
2 Querimoniam monachorum monasterii Castelliensis oblata ab eis petitio quae tenetur in subditis patefecit.
3 Proinde fraternitas vestra haec quae asserunt, sollicita perscrutari cura studeat.
4 Et si ea invenerit veritate subsistere, tuitionem illis impendat, et monasterium quod monasterio eorum unitum est secundum consuetudinem deputatis de congregatione eorum illic monachis provideat ordinari.
5 Quia rationis ordo non patitur ut monasterium ipsum, et maxime contra voluntatem fundatorum, ab eorum dispositione ad arbitrium suum praesertim laica persona subducat, aut aliquis sibi in id ius debeat vendicare (Grat. 16, q. 7, c. 34)
Gregorius Magnus HOME