monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXIX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. Ignotum sibi, quem postulabat Eulogius, Eusebii librum de martyrum gestis. Cur brevia ligna miserit. Spondet longiora; pretium recusat. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD SECUNDINUM. Ne patiatur Monasterium in laicae personae potestatem venire.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. De Alexandrinae urbis haereticis conversis atque de fidelium concordia gratulatur. Scribit vicissim de Anglorum conversione. De Eudoxio haeretico aliisve fatetur sibi ab Eulogio factum satis. Universalis papae titulum a synodo Chalcedonensi suis decessoribus oblatum, sed reiectum, respuit.

1 Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino.
2 Communis filius, praesentium lator, sanctitatis vestrae scripta deferens, aegrum me reperit, aegrum reliquit; qua ex re contigit ut ad largum vestrae beatitudinis fontem brevis epistolae meae vix parva potuisset aqua resudare.
3 Superni autem muneris fuit ut in dolore corporis positus suavissimae vestrae sanctitatis scripta susciperem, quae me de doctrina Alexandrinae urbis haereticorum et de concordia fidelium sublimiter laetificaret; quatenus ipsa mentis laetitia immanitatem mihi molestiae temperaret.
4 Et quidem de bonis vestris nova semper exsultatione gaudemus, sed tamen ita vos perfecte agere novum esse nullo modo deputamus.
5 Quod enim crescit sanctae Ecclesiae populus, quod ad coeleste horreum spiritales segetes multiplicantur, hoc de omnipotentis Dei gratia quae in beatissimis vobis large influit nunquam habuimus incertum.
6 Gratias itaque omnipotenti Deo solvimus, quia impletum videmus in vobis esse quod scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum (Prov. XIV, 8).
7 Si enim bos fortis aratrum linguae in terra cordis audientium non traxisset, tanta fidelium seges minime surrexisset.
8 Quoniam vero in bonis quae agitis scio quod et aliis congaudetis, vestrae vobis gratiae vicem reddo, et non dissimilia nuntio, quia dum gens Anglorum in mundi angulo posita in cultu lignorum ac lapidum perfida nuncusque remaneret, ex vestrae mihi orationis adiutorio placuit ut ad eam monasterii mei monachum in praedicationem transmittere Deo auctore debuissem.
9 Qui data a me licentia, a Germaniarum episcopis episcopus factus, cum eorum quoque solatiis ad praedictam gentem in finem mundi perductus est, et iam nunc de eius salute et opere ad nos scripta pervenerunt, quia tantis miraculis vel ipse, vel hi qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem coruscant, ut apostolorum virtutes in signis quae exhibent imitari videantur.
10 In solemnitate autem dominicae nativitatis, quae hac prima indictione transacta est, plus quam decem millia Angli ab eodem nuntiati sunt fratre et coepiscopo nostro baptizati.
11 Quod idcirco narravi, ut cognoscatis quid in Alexandrino populo loquendo et quid in mundi finibus agitis orando.
12 Vestrae enim orationes sunt in eo loco ubi non estis, quorum operationes sanctae monstrantur in eo loco in quo estis.
13 (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 39.) Praeterea de Eudoxii haeretici persona, de cuius errore in Latina lingua nihil reperi, mihi a vestra beatitudine largissime gaudeo satisfactum.
14 Virorum quippe fortissimorum Basilii, Gregorii, atque Epiphanii testimonia protulistis, et manifeste peremptum cognoscimus eum in quem heroes nostri tot iacula dederunt.
15 De his vero erroribus qui nunc in Constantinopolitana Ecclesia probantur exorti, doctissime omnia, et ut iudicium tantae sedis proferre decuit, respondistis.
16 Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia adhuc arcae Dei insunt tabulae testamenti.
17 Quid est enim sacerdotale cor, nisi arca testamenti? in qua quia spiritalis doctrina viget, procul dubio tabulae legis iacent.
18 Indicare quoque vestra beatitudo studuit, iam se quibusdam non scribere superba vocabula, quae ex vanitatis radice prodierunt, et mihi loquitur, dicens: Sicut iussistis.
19 Quod verbum iussionis peto a meo auditu removete, quia scio qui sum, qui estis.
20 Loco enim mihi fratres estis, moribus patres.
21 Non ergo iussi, sed quae utilia visa sunt, indicare curavi.
22 Non tamen invenio vestram beatitudinem hoc ipsum quod memoriae vestrae intuli, perfecte retinere voluisse.
23 Nam dixi, nec mihi vos, nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere; et ecce (Grat. dist. 99, c. 5) in praefatione epistolae quam ad me ipsum qui prohibui direxistis, superbae appellationis verbum universalem, me papam dicentes, imprimere curastis.
24 Quod peto dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri plus quam ratio exigit praebetur.
25 Ego enim non verbis quaero prosperari, sed moribus.
26 Nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco.
27 Meus namque honor est honor universalis Ecclesiae.
28 Meus honor est fratrum meorum solidus vigor.
29 Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.
30 Si enim universalem me papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse quod me fatetur universum.
31 Sed absit hoc Recedant verba quae vanitatem inflant, et charitatem vulnerant Et quidem in sancta Chalcedonensi synodo, atque post a subsequentibus Patribus hoc decessoribus meis oblatum vestra sanctitas novit.
32 Sed tamen nullus eorum uti hoc unquam vocabulo voluit; ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum diligerent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum.
33 Proinde debitum salutationis alloquium solvens peto, ut in sanctis orationibus vestris mei memores esse dignemini, quatenus a peccatorum meorum nexibus, quia meis meritis non valeo, vestris intercessionibus me Dominus absolvat.
34 (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 69.)
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXIX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. Ignotum sibi, quem postulabat Eulogius, Eusebii librum de martyrum gestis. Cur brevia ligna miserit. Spondet longiora; pretium recusat. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD SECUNDINUM. Ne patiatur Monasterium in laicae personae potestatem venire.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30