Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXIX. AD EULOGIUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. Ignotum sibi, quem postulabat Eulogius, Eusebii librum de martyrum gestis. Cur brevia ligna miserit. Spondet longiora; pretium recusat.
1 | Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. |
2 | Utilis semper est docti viri allocutio, quia aut discit audiens quod nescire se noverat, aut cognoscit, quod est amplius, id quod se et nescisse nesciebat. |
3 | Qua in re ex audientium numero ego nunc factus sum, cui sanctissima vestra beatitudo scribere studuit, ut cunctorum martyrum gesta quae piae memoriae Constantini temporibus ab Eusebio Caesariensi collecta sunt transmittere debeam. |
4 | Sed haec neque si collecta sint, neque si non sint, ante vestrae beatitudinis scripta cognovi. |
5 | Ago ergo gratias, quia sanctissimae vestrae doctrinae scriptis eruditus coepi scire quod nesciebam. |
6 | Praeter illa enim quae in eiusdem Eusebii libris de gestis sanctorum martyrum continentur, nulla in archivo huius nostrae Ecclesiae, vel in Romanae urbis bibliothecis esse cognovi, nisi pauca quaedam in unius Codicis volumine collecta. |
7 | Nos autem pene omnium martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno Codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione missarum solemnia agimus. |
8 | Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur, sed tantummodo nomen, locus, et dies passionis ponitur. |
9 | Unde fit ut multi ex diversis terris atque provinciis per dies, ut praedixi, singulos cognoscantur martyrio coronati. |
10 | Sed haec habere vos beatissimos credimus. |
11 | Ea vero quae transmitti voluistis quaerentes quidem non invenimus, sed adhuc non invenientes quaerimus, et si potuerint inveniri, transmittimus. |
12 | De lignis autem quod scribitis quia brevia fuerint, navis per quam transmissa sunt qualitas fecit, quia si maior navis venisset, potuimus ligna etiam maiora transmittere. |
13 | Quod autem dicitis, quia si maiora transmittimus, pretium dabitis, largitati quidem gratias agimus, sed accipere pretium, Evangelio interdicente, prohibemur. |
14 | Nos enim ea quae transmittimus ligna non emimus, et quomodo possumus pretium accipere, cum scriptum sit: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8)? Nunc ergo iuxta modum navis per nauclerum parva ligna transmisimus, quorum notitia subter annexa est. |
15 | Sequenti vero anno, si omnipotenti Deo placuerit, maiora praeparamus. (Cf. Ioan. Diac. lib. III, c. 26.) Benedictionem autem sancti Marci evangelistae, imo, quod est verius, sancti Petri apostoli, in ea dulcedine qua est transmissa suscepimus, et salutationis alloquium persolventes, petimus ut beatitudo vestra pro nobis orare dignetur, quatenus et a malis praesentibus mereamur citius eripi, et a futuris gaudiis non excludi. |