Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXVII. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Ne Catanenses diaconi campagis calceati procedere praesumant.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Syracusano. |
2 | Ecclesiastici vigoris ordo confunditur, si aut temere illicita praesumantur, aut impune non concessa tententur. |
3 | Pervenit itaque ad nos (Grat., dist. 93, c. 21) diaconos Ecclesiae Catanensis calciatos campagis procedere praesumpsisse; quod quia nulli hactenus per totam Siciliam licuit, nisi solis tantum modo diaconis Ecclesiae Messanensis, quibus olim a praedecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis. |
4 | Quia ergo tantae temeritatis ausus non est leviter attendendus, cum omni hoc fraternitas vestra subtilitate perquirat; et si ita sicut ad nos pervenit invenerit, utrum a se, vel alicuius hoc auctoritate praesumpserint, nobis subtiliter innotescat, ut, cognita veritate, quid fieri debeat, disponamus. |
5 | Nam si negligenter ea quae male usurpantur omittimus, excessus viam aliis aperimus. |
6 | Mense Iunio, indictione prima. (Ioan. Diac., lib. IV, c. 8.) |