Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXIV. AD SABINIANUM IADERAE EPISCOPUM. Gratulatur quod ubi obediendum est, obediat; ubi resistendum, resistat. Ipsius animum firmat adversus Maximi odium. Presbyterum nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere aut revocari posse declarat.
1 | Gregorius Sabiniano episcopo Iadertino. |
2 | Satis, frater charissime, de sinceritate tua laetificor, quod eam solliciti discretione iudicii, et ubi obediendum est obedire, et ubi resistendum est resistere, studio sacerdotali cognosco. |
3 | Cum quanta namque te devotionis alacritate submiseris his quae ob culpam praeteriti excessus indiximus, litterarum tuarum quas per latorem praesentium direxisti, pagina reseravit. |
4 | Nec enim poterat aliter a dilecto fratre suscipi, quam a diligente mandatum est. |
5 | Unde in omnipotentis Dei miseratione confido quia ita eius te gratia protegit, ut per hoc etiam ab aliis absolutus, salubriter paruisse te gaudeas. |
6 | De hoc vero quod se contristari charitas tua Maximi praevaricatoris et excommunicati aemulatione signavit, turbari non debet, sed decet ut ad modicum tumentes inaniter fluctus patienter tolerando sustineas, et undarum spumas perseverantiae virtute substernas. |
7 | Novit enim patientia levigare quod grave est, et constantia superare quod saevit. |
8 | Animos ergo tuos adversitas non deiiciat, sed accendat. |
9 | Audentiorem te in omnibus vigor sacerdotalis ostendat. |
10 | Nam vera documenta veritatis sunt, promptiorem in duris, et fortiorem se quemquam in contrariis exhibere. |
11 | Ut igitur rectitudinis robur a bono deliberationis suae nulla valeat impulsione convelli, mentis gressus in eius petrae soliditate, sicut coepistis, dirigite, in qua Redemptorem nostrum per totum mundum fundasse nostis Ecclesiam, quatenus recta sinceri cordis vestigia in devio itinere non offendant. |
12 | Ea vero quae nobis scripsistis, vel praesentium lator coram positus explicavit, nos non credatis negligenter omittere, sed de his omnino sollicite cogitamus. |
13 | Dilectissimo autem filio nostro Anatolio diacono iam et prius et nunc iterum omnia subtiliter indicavimus: hortantes ut quidquid ad utilitatem ac quietem charitatis vestrae vel filiorum vestrorum pertinet, Creatoris nostri auxilio suffragante, agere stricte ac studiose festinet. |
14 | Et ideo fraternitatem vestram nec moeror afficiat, nec inimicitia cuiuslibet affligat. |
15 | Nam divinitatis gratia opitulante, in proximo adesse confidimus ut et praefati praevaricatoris et excommunicati praesumptio districtius reprimatur, et vestra quies, sicut desideratis, adveniat. |
16 | Excellentissimo quoque filio nostro Exarcho, qui nobis eum studet commendare, de pravitate ipsius scribere nequaquam omisimus. |
17 | Presbyterum vero (Grat., dist. 50, can. 3) de quo nos fraternitas tua latoris praesentium relatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere, aut revocari posse cognoscas. |
18 | Circa quem tamen mitius agendum est, propterea quod commissum facinus facili dicitur professione confessus. |
19 | Praeterea pariter hic portitor quaedam Ecclesiae vestrae privilegia a nostris concessa praedecessoribus intimavit. |
20 | De quibus scriptis charitatis vestrae nos subtilius volumus informari; vel si qua ex eis scripta in Ecclesiae vestrae scrinio reiacent, eorum huc exemplaria transmitti necesse est; ut quidquid ad honoris vestri reverentiam vel genium praefatae Ecclesiae pertinet, libenti animo reparare possimus. |
21 | Glorioso autem communi filio domno Marcello, si huc venire voluerit, instantius suadete, quia omnino eum videre desidero. |
22 | Si vero illic stare elegerit, ita vos ei in charitate qua convenit exhibete, ut affectui ipsius quem circa vos habet, respondere, sicut decet, valeatis. |
23 | Omnipotens Deus gratiae suae dono vos custodiat, protegat, et cor vestrum in ea quae ei sunt placita semper accendat. |