Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Ut Iudaeos ad Christianam fidem accedentes iuvet, pergat Agrigentum.
1 | Gregorius Fantino defensori. |
2 | Domna abbatissa monasterii sancti Stephani, quod in Agrigentino est territorio constitutum, indicante, comperimus multos Iudaeorum ad Christianam fidem, divina gratia inspirante, velle converti; sed esse necessarium ut aliquis illuc ex nostro mandato debeat proficisci. |
3 | Proinde huius tibi auctoritatis tenore praecipimus, ut omni excusatione submota, ad praedictum locum pergere, et desiderium eorum tuis, Deo propitio, adhortationibus adiuvare festines. |
4 | Quibus tamen (Grat. de consec. dist. 4, c. 98) si longum vel triste videtur solemnitatem sustinere Paschalem, et eos nunc ad baptisma festinare cognoscis, ne, quod absit, longa dilatio eorum retro possit animos revocare, cum fratre nostro episcopo loci ipsius loquere, ut poenitentia ac abstinentia quadraginta diebus indicta, aut die Dominico, aut si celeberrima festivitas fortassis occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente baptizet, quia et temporis qualitas, propter eam quae sibi imminet cladem, impellit ut desideria eorum nulla debeant dilatione differri. |
5 | Quoscunque vero ex eis pauperes et ad vestem sibi emendam non sufficere posse cognoscis, te eis vestem quam ad baptisma habeant comparare volumus ac praebere, in quibus pretium quod dederis tuis noveris rationibus imputandum. |
6 | Si vero sanctum Pascha elegerint exspectare, iterum cum episcopo loquere, ut modo quidem catechumeni fiant, atque ad eos frequenter accedat, geratque sollicitudinem, et animos eorum admonitione suae adhortationis accendat; ut quanto quae exspectatur elongatur festivitas, tanto se praeparare et eam desiderio ferventi debeant sustinere. |
7 | Praeterea cum omni studio ac diligentia studii tui sit perscrutari utrum supradictum monasterium, cui ante dicta domna praeest, sufficiens sibi sit, an necessitatem aliquam patiatur. |
8 | Et quidquid in veritate cognoveris, vel quid de his qui baptizari desiderant, actum fuerit, nobis subtiliter indicare festina. |
9 | Mense Iunio, indictione prima, (Cf. Ioan. Diac., l. II, n. 49.) |