monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Comitiolo de Romana Ecclesia bene merito pristinam impendat favorem. <<<     >>> EPISTOLA XXI. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Felicem Christianis parentibus natum a Samaraei servitio liberet.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XX. AD MARINIANUM EPISCOPUM RAVENNAE. Commendat uxorem Ioannis, quae in controversiam suae conditionis vocabatur.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Ioannes praesentium portitor queritur uxorem suam, molestias Georgii cuiusdam refugientem, diu in septis venerabilibus residere, et nullum hactenus invenire solatium.
3 Cuius quia de conditione esse controversiam asserit, et vestrae eam fraternitati petiit commendandam, his vos hortamur affatibus ut eidem mulieri, servata aequitate, debeatis tuitionem impendere, et a nullo eam contra rationis ordinem gravari aliquo modo permittatis.
4 Sed si de statu eius quaestio perseverat, studii vestri sit ut sine oppressione aliqua, legali modo, ad iudicium veniatur; quatenus, dum, veritate cognita, quod iuris ordo suaserit fuerit definitum, neutra se pars aliquod doleat praeiudicium pertulisse.
5 Mense Maii, indictione prima.
Gregorius Magnus HOME