monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XVIII. AD AGNELLUM TERRACINENSEM EPISCOPUM. Perquisitos idolorum cultores puniat; a murorum vigiliis neminem patiatur excusari. <<<     >>> EPISTOLA XX. AD MARINIANUM EPISCOPUM RAVENNAE. Commendat uxorem Ioannis, quae in controversiam suae conditionis vocabatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Comitiolo de Romana Ecclesia bene merito pristinam impendat favorem.

1 Gregorius Maurentio magistro militum.
2 Veniens dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus laudabile Comitioli studium, et quam nobis utilitatem Urminati castro fecerit, indicavit.
3 Sed et multa de eo bona diversis testificationibus olim cognovimus.
4 Et quia eum apud vos, sicut ante fuit, modo non esse audivimus, gloriam vestram petimus ut si quid est unde iuste vestros animos fortassis offendit, nobis, quidquid illud est, remittatis, eique plenam gratiam reddere, atque illum in ea qua apud vos dudum fuit familiaritate recipere debeatis, et vestrum illi favorem, sicut revera proprio, salva ratione quocunque usus exegerit, impendatis.
5 Ita ergo facite ut de integro ei gratia restituta, aut ipso renuntiante, aut aliis referentibus possimus agnoscere.
Gregorius Magnus HOME