Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XVIII. AD AGNELLUM TERRACINENSEM EPISCOPUM. Perquisitos idolorum cultores puniat; a murorum vigiliis neminem patiatur excusari.
1 | Gregorius Agnello episcopo Terracinensi. |
2 | Pervenit ad nos quosdam illic, quod dici nefas est, arbores colere, et multa alia contra Christianam fidem illicita perpetrare. |
3 | Et miramur cur hoc fraternitas vestra districta emendare ultione distulerit. |
4 | Ea propter scriptis vos praesentibus adhortamur, ut hos diligenti investigatione perquiri, et, veritate cognita, talem in eis faciatis exerceri vindictam, quatenus et Deus placari possit, et aliis eorum ultio correptionis exemplum sit. |
5 | Scripsimus autem et Mauro vicecomiti, ut fraternitati vestrae in hac re debeat adhibere solatia, dummodo ad comprehendendos eos invenire excusationem aliquam non possitis. |
6 | Quia vero comperimus multos se a murorum vigiliis excusare, sit fraternitas vestra sollicita ut nullum neque per nostrae vel Ecclesiae suae nomen aut quolibet alio modo defendi a vigiliis patiatur, sed omnes generaliter compellantur; quatenus, cunctis vigilantibus, melius auxiliante Domino civitatis valeat custodia procurari. |