Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XVII. AD MAURENTIUM. De sacrae lectionis studio gratulatur. Sic studentium deflet raritatem; se collegam spondet.
1 | Gregorius Maurentio magistro militum. |
2 | Dilectissimus filius meus Cyprianus diaconus revertens mihi valde placuerat, si ad me totus rediisset. |
3 | Sed postquam gloria vestra in Sicilia sese retinuit, certissime scio quia praedictus filius meus ad me quidem corpore rediit, sed mente in Sicilia remansit. |
4 | Haec tamen dicens, tantum quieti vestrae congaudeo, quantum de meis occupationibus ingemisco. |
5 | Atque hoc summopere exhortor, ut si palatum cordis dulcedo tetigit intimae suavitatis, ita introrsus rapiatur animus, ut triste sit omne quod foris sonat, omne quod foris delectat. |
6 | Laudo autem quod humana conventicula cavetis, quia saepe animus qui renovari in Deo per compunctionis gratiam desiderat, per prava colloquia atque verba iterum veterascit. |
7 | Quaesivi autem qui vobis adhaereant in lectionis sacrae collegio, et neminem reperi, et vehementer ingemui paupertatem boni. |
8 | Et quamvis peccator ego valde occupatus sum, tamen si ad beati Petri apostoli limina venire volueritis, in sacro eloquio strictum poteritis me habere collegam. |
9 | Omnipotens Deus coelesti vos protectione custodiat, atque ab antiqui hostis insidiis munitos permanere concedat. |