Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XV. AD MARINIANUM RAVENNAE EPISCOPUM. Monasterio sanctorum Ioannis et Stephani multa concedit privilegia.
1 | Gregorius Mariniano episcopo Ravennati. |
2 | Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, et de eorum perpetua securitate tractare, ante actum vos officium, quod in regimine monasterii exhibuistis, informat. |
3 | Et ideo quia monasterium beatorum Ioannis et Stephani, quod in Classitana est civitate constitutum, cui communis filius Claudius abbas praeesse dignoscitur, multa a decessoribus vestris praeiudicia atque gravamina pertulisse cognovimus, oportet ut fraternitatis vestrae provisio eorum de futuro quietem salubri ordinatione disponat; quatenus conversantes illic in Dei servitio, ipsius quoque gratia suffragante, mente libera perseverent. |
4 | Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine quisquam illic quolibet tempore quidquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus ita fraternitatis vestrae studio debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. |
5 | Nullus igitur ultra audeat de reditibus vel chartis praedicti monasterii, vel de loco aliquo qui ad ipsum pertinet quocunque modo, qualibet exquisitione, minuere, nec immissiones vel dolos aliquos facere. |
6 | Sed si qua forte causa inter Ravennatem Ecclesiam et praefatum monasterium evenerit, et pacifice non potuerit ordinari, apud delectos a partibus timentes Deum, sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur. |
7 | Defuncto vero abbate, non extraneus nisi de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate congregatio elegerit, et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua, ordinetur; quod si aptam inter se personam invenire nequiverint, solerter de aliis monasteriis sibi similiter eligant ordinandum. |
8 | Neque venienti abbati quaecunque persona qualibet occasione in suo monasterio praeponatur, nisi forte exstantibus, quod absit, criminibus quae sacri canones punire monstrantur. |
9 | Pariter autem custodiendum est ut invito eiusdem monasterii abbate ad ordinanda alia monasteria, aut ad ordines sacros vel clericatus officium, tolli exinde monachi non debeant. |
10 | Sed si abundantes fuerint, et ad celebrandas Deo laudes vel utilitates monasteriorum complendas sufficiant, abbas cum devotione de his qui superfuerint offerat, quos dignos coram Deo invenire potuerit. |
11 | Quod si sufficienter habens dare noluerit, tunc Ravennas episcopus ad ordinanda alia monasteria de his qui supersunt tollat. |
12 | Ad ecclesiasticum tamen officium nullus exinde producatur, nisi quem abbas loci admonitus propria voluntate obtulerit (Grat. dist. 58, c. 1). |
13 | Quisquis autem ex praedicto monasterio ad ecclesiasticum ordinem pervenerit, ulterius illic nec aliquam potestatem, nec licentiam habeat habitandi. |
14 | Observandum quoque est ut descriptio rerum aut chartarum eiusdem monasterii ab ecclesiasticis fieri non debeat, si quando res exigit: sed abbas loci cum abbatibus aliis rerum inventarium faciat. |
15 | Quoties autem pro utilitate monasterii sui ad Romanum pontificem abbas venire vel transmittere forte voluerit, ei modis omnibus liceat. |
16 | Praeterea cum episcoporum adventus desideranter a monasteriis debeat exspectari, quia tamen hospitandi occasione praedictum monasterium temporibus decessoris vestri nobis fuisse nuntiatum est praegravatum, oportet ut hoc sanctitas vestra decenter debeat temperare, ut visitandi (Grat. c. 18, q. 2, c. 28) exhortandique gratia ad monasterium, quoties placuerit, ab eiusdem civitatis antistite accedatur. |
17 | Sed sic charitatis officium illic episcopus impleat, ut gravamen aliquod monasterium non incurrat. |
18 | Vestram vero fraternitatem praedictus abbas non solum non metuit ad monasterium frequenter accedere, sed etiam desiderabiliter concupiscit, sciens quod per vos substantia monasterii omnino gravari non possit. |
19 | Data mense Aprili, indictione prima. |