Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XIV. AD BONIFACIUM PRIMUM DEFENSOREM. Defensores septem honore regionariorum decorandos statuit.
1 | Gregorius Bonifacio de privilegiis defensorum. |
2 | Ecclesiasticis utilitatibus fideliter insudantes congruae remunerationis sunt beneficio prosequendi, ut et nos respondisse eorum digne obsequiis videamur, et illi ex indulta consolationis gratia utiliores existant. |
3 | Quia igitur defensorum officium in causis Ecclesiae et obsequiis noscitur laborare pontificum, hac eos concessa prospeximus recompensationis praerogativa gaudere: constituentes ut sicut in schola notariorum atque subdiaconorum per indultam longe retro pontificum largitatem sunt regionarii constituti, ita quoque in defensoribus septem qui ostensa suae experientiae utilitate placuerint honore regionario decorentur. |
4 | Quos quolibet per absentiam pontificis et sedendi in conventu clericorum habere licentiam, et honoris sui privilegia in omnibus statuimus obtinere. |
5 | Praeterea si quis ad prioris locum veniens in alia fortasse provincia propter utilitatem propriam degit, hunc necesse est primatus locum per omnia curare, ut ille prior defensorum omnium possit existere, qui et ante prioratus locum in ecclesiasticis utilitatibus obsequiisque pontificis non destitit per sedulam praesentiam permanere. |
6 | Haec itaque constitutionis nostrae decreta (Grat. 25, q. 2, c. 7) quae pro defensorum sunt privilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione servari, sive quae scripto decrevimus, seu quae in eis in nostra praesentia videntur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum partemve qualibet occasione convelli decernimus vel mutari. |
7 | Nam nimis est asperum, et praecipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quacunque rationis excusatione, et quae bene sunt ordinata rescindere, et exemplo suo docere caeteros sua quandoque post se constituta dissolvere. |
8 | Mense Aprili, indictione prima. |