Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XII. AD ADEODATUM ET MAURENTIUM EPISCOPOS. Illorum de ecclesiastico ordine ac rectitudine curam laudat; ut perseverent hortatur. Commendat Paulum episcopum.
1 | Gregorius Adeodato et Maurentio episcopis Africae a paribus. |
2 | Multum, frater charissime, sinceritatis tuae bono congaudeo, quod gravitatem qua praeditum te dudum audieram praesentium portitoris Pauli fratris et coepiscopi nostri testificatio confirmavit. |
3 | Qui tanto latius quanta in vobis sollicitudo ecclesiastici ordinis quantaque cura sit rectitudinis indicavit, quanto hoc et praesens comperit, et in sua amplius defensione cognovit. |
4 | Quia ergo magnum, sicut nostis, coram Deo nostro est in bonis quemquam indesinenter operibus permanere, fraternitatis vestrae se sollicitudo ad fovendas partes iustitiae decenter exacuat, et contra ecclesiastici vigoris moderamina, prout possibile fuerit, fieri nihil permittat. |
5 | Nec vos res aliqua ab huiusmodi intentione removeat; sed si qua sunt quae dilectionis vestrae sinceritatem offendunt, et regulas canonicae discretionis excedunt, vigilantem studete curam impendere; atque ea hortando, suadendo, terrendo emendare, charitatis unitate servata, in quantum vires suppetunt, Deo adiuvante, contendite; et excessus auctorem coercitionis freno sacerdotali constringite, atque eum ab invio itinere lingua duce et actione reducite; et ita vestram in omnibus efficaciam exhibete, ut Deus omnipotens qui bonae voluntatis auctor et intentionis inspector est, velle vestrum et hic adiuvet, et in futura vita remuneret. |
6 | Suprascriptum vero Paulum fratrem et coepiscopum nostrum fraternitati vestrae commendantes, hortamur ut idonee charitatem vestram debeat experiri quam praedicat. |