monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA X. AD SABINIANUM IADERAE EPISCOPUM. Se quantum illius cum Maximo communione offensum, tantum poenitentia mitigatum. Commendatam responsali suo illius in urbe regia causam. Hortatur ad pastoralem sollicitudinem. Ipsi de Florentii episcopi causa inquisitionem mandat. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD ADEODATUM ET MAURENTIUM EPISCOPOS. Illorum de ecclesiastico ordine ac rectitudine curam laudat; ut perseverent hortatur. Commendat Paulum episcopum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XI. AD CANDIDUM S. ANDREAE ABBATEM. Confirmat concordiam et transactionem inter monasterium sancti Andreae, et Maurentium magistrum militiae.

1 Gregorius Candido abbati monasterii sancti Andreae ad clivum Scauri.
2 Sicut loci nostri consideratio providere nos admonet ut monasteriorum negotia pacis intentio salubri fine distinguat, sic iterum ratione constringimur consensus nostri auctoritate quae utiliter decisa fuerint roborare, ne forte cuiusquam excusationis obiecta, quod a religioso proposito et aequitate valde dissentit, aliquid in dubium contentio recidiva perducat, et gignat ex pace litigium.
3 Proinde quoniam inter te Candidum abbatem monasterii sancti Andreae apostoli, positi in hac urbe Romana, in clivo Scauri, agentem utilitates eiusdem monasterii, et Maurentium gloriosum, magistrum militiae, causa successionis haereditatisque Ioannis, fratris consanguinei praedicti viri, qui in suprascripto monasterio conversus est ac defunctus, cum nostro quoque consensu commodae sollicitaeque transactionis pagina interveniente decisa est; denique ut cum fidei memorati gloriosissimi magistri militiae sinceritas olim nobis veraciter nota sit et bene comperta, ad satisfactionem posset omnino sufficere, etiam dato corporaliter sacramento, firmaret nihil se in fraude versatum, aut aliquid occultasse, sed omnia integre prodidisse; idcirco huius decreti praeceptique nostri serie transactionem decisionemque inter te et praefatum Maurentium gloriosum habitam, ratam habentes, per omnia confirmamus, nec in totum partemve aliqua ratione convelli, sed eam habere perpetuam decernimus firmitatem.
4 Cui rei si quis, quod non credimus, contrariam afferre quoquo modo tentaverit voluntatem, ille quidem reum se ante Deum esse noverit, qui nititur ea quae utiliter sunt finita rescindere; nam eidem decisioni transactionique nihil se derogare cognoscat.
5 Ut ergo et saepe dicti gloriosi Maurentii maneret illibata securitas, et tu nihil de his quae decisa sunt valeas dubitare, simile ei praeceptum pro utraque partium munitione concessimus.
Gregorius Magnus HOME